Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. III. (1333–1339) (Budapest, 1883.)
Nicolao et Johanne filiis Doncli coram nobis personaliter constitutis, in personis eorumdem fratrum suorum et in persona sua propria nobis declarare procuravit, quod quia Dominicus filius Lachk proximus ipsorum heredum solacio carente decessisset cleo vocante, et per modum generacionis omnes possessiones sue consvetudine regni requirente ipsis devolvi deberent, nunc magnificus vir Yillermus Drugeth palatinus possessiones eiusdem Dominici antedictas a domino rege sibi dari postulasset, unde quia omnes possessiones ipsorum proprie per magnificos viros videlicet Mychy (így) banum et Emericum filium Pauli essent occupate. . maximé quia ipsi sub potestate eorumdem Myky bani et Emerici nunc essent existentes et mortem sibi evenire timerent per eosdem, pro eorum predictis possessionibus adhuc predictas possessiones ipsius Dominici filii Lachk iuris ordine acquirere et movere quescionem aliqualem pro eisdem formidarent, tamen memorate possessiones eiusdem Dominici per modum generacionis non aliis aliquibus nisi ipsis essent pertinende et ipsas habere de iure convenirent . . Dátum in crastino festi beati Emerici confessoris, anno domini M m o CGC m 0 XXXmo octavo. Zárlatán pecsét nyomaival ; eredetije az orsz. lt. liincst. oszt, N. E. A. 1536. 27. dipl. lt, 3197. 341. 1338. nov. 8. Az egri káptalan előtt Jenei Pál fiai két Bereg vármegyei birtokot Thúz Pethö Bereg vármegyei főispánnak Pánky Péter comes fiának elörökítenek. . . capitulum ecclesie Agriensis . . ad universorum noticiam . . volumus pervenire, quod Pethew et Nicolao filiis Pauli de Jene ex una, et magistro Pethew dicto Tuz filio Petri de Panky comite de Beregh parte ab altéra coram nobis personaliter constitutis, per eosdem Petliew et Nicolaum . . propositum extitit . . quod totam porcionem ipsorum in possessionibus Zernye alio nomine Soprongucha et Sis... wteluke vocatis in comitatu de Beregh existentibus habitam, titulo emcionis ad ipsos devolutam, cum omnibus utilitatibus . . ac eo iure . . eaque plenitudine qua eedem porciones possessionarie ad ipsos