Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. III. (1333–1339) (Budapest, 1883.)
quam exit ad meridiem, et eundo parum est una antiqua renovata meta separans terram Pruk a terra Hydegbetht ut priores ulterius eundo est iterum una renovata meta ut prius distingens, ultra versus meridiem similiter pervenitur ad locum ubi sunt due antique mete, ubi eciam debet erigi tercia, quia tres possessiones, scilicet ipsa terra Pruk et Hidegketh nobilium ac tercia Hetb filiorum Jacobi civium in Posonio ibidem coniunguntur, ibi eciam terra Pruk a terra Hydegbetli nobilium omnino semovetur, de illo autem loco flectitur versus occidentem et per distinccionem quandam absque metis inter terram filiorum Jacobi Hetb aridum vocatam et per ipsam terram Pruk curritur super meatum aque sepedicte Humero, tamen priusquam perveniretur ad ipsum meatum aque Humero, pertingitur ad quandam terram filiorum Jacobi que terra magistri dicitur circa viam ducentem de Hetb filiorum Jacobi in villám Eberbardi, inde girat versus septemtrionem et eundo nisi modicum spácium per eandem viam exit ipsam viam ad manum sinistram versus occidentem super quandam grammosam distinccionem et sic eundo per eandem distinccionem versus occidentem pervenit iam ibi super fluvium Humero, sepedictum et transit ipsam antiquam Humero similiter versus occidentem inter easdem duas terras Pruk et Hetb filiorum Jacobi, et sic transeundo pervenit iterum super eundem fluvium qui quidem fluvius dividit ipsam terram Pruk et terram Pyspiky archiepiscopi Strigoniensis, que terra Pyspiky est ex alia parte ipsius aque scilicet a parte occidentis; ibi tunc separatur ipsa terra Pruk a terra Hetb filiorum Jacobi et girat versus septemtrionem et secundum circulacionem .. eiusdem aque Humero procedit donec pervenitur ad quandam antiquam metam circa arborem gymelcben ungarice nominatam que est renovata distingens terram banc Pruk a primo nominata terra abbatis de Pylis, que dicitur ut predictum est allodium Hambathonis, et inde girat contra septemtrionem et per quandam distinccionem pervenit ad viam de Posonio ducentem in Pruk et ad alias villás ibi vicinas, et ex eadem via ibidem sálit ad primo et principaliter nominatas metas duas ibique dicte possessionis mete terminantur. Dátum feria tercia in crastino festi beati Matbei apostoli et evangeliste, anno domini M m 0 CCC m 0 XXX mo octavo.