Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. III. (1333–1339) (Budapest, 1883.)

ivissent versus occidentem ad unum pirum sub quo est una meta terrea, licet ipsum privilégium ibi duas metas terreas esse dieat, inde procedit versus meridiem ad tres metas terreas an­tiquas, ubi ipsum privilégium nisi duas metas (esse) deciarat, inde eundo ad eandem plagam pervenit ad tres metas terreas antiquas, in quo loco dictum privilégium duas metas terreas exprimit esse, inde iiectit se non versus partém occidentalem prout ipsum privilégium dicit, sed inter partes meridionalem et occidentalem directe ad duas metas terreas, et eundo similiter ad occidentem it ad unam metam terream ubi privilégium duas esse dicit, et cum abbinc ulterius procedere voluissent, idem dominus episcopus videns quod quia ipse fráter Ladi­slaus nec locum principális mete eisdem ostendere potuisset, nec eciam seriem et numerum aliarum metarum predictarum iuxta continenciam priviligii prenotati, ideo ipse dominus episcopus eisdem hominibus regiis et nostris dixisset, quod si ipsi iuxta continenciam predicti privilegii domini Ladislai regis in reambulacione distinccione et separacione predictarum me­tarum ulterius vellent procedere, prout per iudicem curie regie extitit adiudicatum, ipse in toto promtus esset assummere et paratus, sin autem extra continenciam ipsius privilegii et senten­ciam ipsius iudicis curie in ipsa distinccione possessionaria vel­lent procedere, ipse eosdem ab huiusmodi indebito processu prohiberet; quibus auditis iidem homines regii in ipsa ream­bulacione ulterius procedere ausi non fuissent, et licet idem dominus episcopus iuxta seriem instrumentorum suorum ex parte predictarum possessionum ecclesie sue metas reambu­lari facere per eosdem homines regios voluisset, tamen idem fráter Ladislaus dicens quia finis ostensionis metarum suarum tanquam actoris fuisse nequivisset, ideo ipse metas predicti domini episcopi acceptare noluisset. Dátum in die festő beati Egidii abbatis et confessoris. Anno domini M° CCC° XXX 0 octavo. Zárlatán pecsét töredékeivel; eredetije az orsz. lt. kincst. oszt. Mon. Poson. 54. 7. dipl. lt. 3177. V. ö. Fejér VIII. 4. 355. 1. Közli: Kovács N.

Next

/
Thumbnails
Contents