Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. III. (1333–1339) (Budapest, 1883.)

audito tenore ipsarum literarum per dictum Renoldum exhibi­tarum asseruit dicens ipsum Renoldum falsé fecisse premis­sam inquisicionem, quia bomo regius in ipsa inquisicione pro­ximus fuerit dicti Renoldi et ipsam inquisicionem idem bomo regius circa proximos Renakli falsé fecisset, quia in predicta congregacione sua ex nostro mandato celebrata illa causa modo infrascripto fuisset, ita videlicet, quod ipse Niclinus as­surgens contra ipsum Renoldum proclamasset in hunc modum, quod ipse Renoldus ipsum potencialiter et sine lege exoculas­set, et licet ipse Renoldus ipsam exoculacionem iuris ordine fecisse pluries confessus fuisset, tamen per iudices et iuratos semel secundario et terciario interrogatus super eo, cum quali lege ipsum Niclinum exoculaverit, nullám evidentem racionem nec aliquam excusacionem ipse Renoldus dare potuisset, et sic iidem iudices nobilium iurati et universi nobiles in eadem con­gregacione existentes eundem Renoldum in facto potencie adiudicassent remansisse, et post boc iidem nobiles causam dicti Renoldi cum eodem Niclino ad concordiam differi postu­lassent, et ipse ad peticionem eorumdem nobilium iuxta quan­titatem ipsius cause ad concordiam partes dimisisset, secundo autem die ipsius congregacionis uxor illius ceci ad suam et iudicum iuratorum ac universorum nobilium presenciam acce­dendo, lacrimose conquesta fuisset, ut Ni cl in um maritum suum Renoldus ad descensum suum duxisset ut conveniret cum eo­dem, et boc nesciret utrum interfecisset vei abscondisset, quia postmodum maritum suum viclere non potuisset, peciit ítaque ex parte eiusdem Renoldi iusticiam sibi dari; ipse tamen Renoldus eundem cecum cum de presencia iudicum ad conven­cionem duxisset iterato et de presenti assumsisset, et quia iidem iudices, iurati assessores disse affirmassent et ipse Re­noldus cecum pluries nominatum ad descensum suum duxisset, obhoc ipsi iudices iurati ipsum cecum de ipso Renoldo reduci et reddi postulassent, ipse vero Renoldus se scire et abscon­disse negasset, cuius rei certitudinem iudices et iurati inqui­rendo sepedictum cecum per ipsum Renoldum nequiciose de­ductum et absconditum veraciter rescivissent; ideo eundem Renoldum iudices iurati et universi nobiles tamquam poten­ciális facti perpetratorem et prout furem bominis subtracti

Next

/
Thumbnails
Contents