Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. III. (1333–1339) (Budapest, 1883.)

suarum executores, tamen ipsi non in aliis causis suis nisi con­tra Johannem filium Jacobi filii Ponytli de Kerezthur et Dominicum nigrum ac Lukasium nobiles de Thokay motis et movendis eosdem fecissent et ordinassent suos procuratores unde si dicti procuratores sui ad alias causas ipsorum aliqua íraude seu calligitate acquisita se vellent intromittere, ipsi eosdem prohiberent. . Dátum in festő sancti Michaelis ar­changeli, anno domini Millesimo CCC° XXXmo tercio. Zárlatán pecsét nyomaival; eredetije a N. Muzeumban. a Dancs cs. ltárában. 33. 1333. oct. o. A budai káptalan előtt Albert budai polgár és Tysa comes özvegye házassági szerződést kötnek és az egymás­nak adandó jegyajándékot meghatározzák. CapitulumBudensis ecclesie.. ad universoruin noticiam.• volumus pervenire, quod cum altitonantis filii hominum dispo­nente inter Albertum civem castri novi montis Pestiensis ab una parte, et dominam Elisabeth relictam comitis condamTyse ianitoris. . Karoli. . regis Hungarie, cui Andreas filius eius­dem domine Elisabeth in etate legitima constitutus pro se personaliter et pro Ladislao fratre suo parvulo astitit et in­fraseripte ordinacioni. . una cum Thoma filio Jacobi fratre iam dicte domine consensum prebuit. . ex altéra, sponsalia per verba de presenti fuissent contracta, tandem partibus ut pre­mittitur coram nobis comparentibus predictus Albertus ipsam dominam Elizabeth racione donacionis propter nupcias dotavit quadam vinea sua situata in territorio Ebum vocato in vicini­tate vinearum Nicolai filii Benche et Grener existente in om­nibus possessionibus suis in civitate Lapus existentibus iure ])erpetuo possidendis et habendis; in quarum donacionum recompensacionem ipsa domina Elisabeth de consensu ac per­missione ut premittitur filiorum ac fratris, prenotato Alberto marito suo vineam suam situatam in territorio Eeuntal nomi-

Next

/
Thumbnails
Contents