Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. III. (1333–1339) (Budapest, 1883.)
diuntur : prima enim meta incipit a plaga meridionali a quadam meta terrea scilicet a porcione magistri Jako, abindeque ad plagam septemtrionalem per terras arabiles currendo annectit quandam viam de villa Tupulya ad fluvium Dúsa ducentem iuxta quam est una meta terrea que a plaga orientali Michaeli a parte vero occidentali Laurencio separari dinoscitur et ibi terminantur; mete enim directe particule terre ultra fluvium Dusa existentis ad porcionem ipsius Michaelis spectantis eo modo discurrunt prout mete filiorum Jako dinoscuntur adiacere; item mete tercie porcionis ipsius magistri Laurencii scilicet possessionum Stranyan et Alsowzubugya quibus a porcionibus possessionariis dietorum magistrorum Jako et Michaelis distingitur et separatur taliter protenduntur: prima enim meta incipit a plaga occidentali a quadam via de villa Petroch in villám Yynna ducentem. a quadam meta terrea, in qua ad plagam occidentalem directe currendo et ad plagam meridionalem exit ele eadem et iungit quendam alveum vulgo Jezeneuck vocatum, in quo ad eandem plagam meridionalem venit ad unam viam quam directe in medietate transeundo et in eodem Jezeneuck ad eandem plagam eundo annectit aliam viam de villa Zbugya ad Liget ducentem iuxta quam est una meta terrea, in qua quidem via ad plagam orientalem satis per largum spácium currendo iungit quendam fluvium Nyaraspatak vocatum, in quo quidem fluvio ad plagam meridionalem reflectendo iungit fluvium Turina in rippa cuius est similiter una meta terrea, et ibi mete omnium possessionum et porcionum possessionariarum ad dictam villám JSTagmihal spectancium terminantur. In molendinis autem ipsorum taliter extitisset ordinatum: quod molendinum circa vicum seu piateam Zenaucha vocatum in fluvio Laborch existens in quo due rote currere dignoscuntur, una rota eiusdem scilicet superior dicto Michaeli inferior vero rota quia vilior et exilior fore videretur cum molendino de Zbugyo predictis Laurencio et filiis suis cessisset perpetuo possidenda; molendina vero in villa Petrolch et Scenthmolna in eodem fluvio Laborch existencia magistro Jako et heredibus suis cum omnibus utilitatibus et pertinenciis cessissent possidenda; obstaculum enim eorumdem molendinorum vulgo gaath nuncupatum unus alteri in sua terra