Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. III. (1333–1339) (Budapest, 1883.)

43 ANJOUKOR! OKMÁNYTÁR. vester ad nos reversus et negocio Lene intentus, sub testimonio eiusdem bominis nostri nobis retulit, quod prout ipsi ab bis quibus decuit et specialiter a magistro Fakone quem iidem fratres pro divisione dicte possessionis et arbitrio inter se pari elegerant voluntate, rescire potuissent, ipsa possessio taliter divisa inter partes extitisset, quod pars seu linea occidentalis ipsius ville Cbuturtuk ipsi magistro Sebus, pars autem orien­tális eiusdem ipsi Petro cessisse dinoscuntur, et licet in parte ipsius Petri ecclesia sita sit tamen plebi utriusque partis com­munis et parocbialis haberetur, quas quidem duas partes seu lineas una aqua lutosa intersecat; qualitas autem fori bee est: quod in parte seu linea ipsius Petri pecudes et pecora equi et similia animalia sunt vendicioni exponi consveta, item pellicia et pelles ac linii panni et res instite pro maiori parte in eadem parte Petri vendicioni exponuntur, item annone in scutellis et in manibus vendende in parte eiusdem Petri ostendentur, item textores pannorum griseorum similiter in parte Petri resident, licet lignum in quo panni texti distenduntur exsiccandi in parte ipsius magistri Sebes sit locatum; in parte autem et linea ipsius magistri Sebes stant carnifices, pistores, pannicide, calcifices seu sutores tam advene quam ibidem residentes suas res venundantes, item vina et alii potus universi qui cum vasis vendenda adducuntur in eadem parte magistri Sebes ven­dicioni exponuntur, licet in amborum lineis possint pocula pro­pinare, item fruges seu annone universe cum plaustris et car­ratis ad eandem partém magistri Sebes per vectores adducun­tur, licet sicutdictum est in scutellis et aliter vendende in linea Petri ostendantur, et similiter ligna tam comburrenda quam in domorum fabricam construenda et rote curruum cum curri­bus ac cutibus et cistis seu seriniis et simpliciter universe vestes veteres preter pelicia et pelles seu mastrucas in por­cione et linea eiusdem magistri Sebus sunt vendi consveta et simpliciter omnes res leguminum stant in parte ipsius magistri Sebus et omnes penestici et penestice sunt parte in eadem, item dixerunt, quod a tempore omnium suorum predecessorum tributum universarum rerum que ad fórum ipsius ville addu­cuntur semper commune fűit equalance quod ipsorum est de ipso tributo, et divisum maiorem altér altero sibi 11011 usurpans

Next

/
Thumbnails
Contents