Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. III. (1333–1339) (Budapest, 1883.)
rii Sancti Martini de sacro monte Pannonié ad curiam romanam nullo medio pertinentis ordinis Sancti Benedicti Jauriensis diocesis, quod predecessores eorum decimas, terras, vineas, possessiones, castra, nonnullas eciam piscaturas, nemora, rnolendina, iura, iurisdicciones et quedam alia hona ipsius monasterii datis superinde eciam literis eorundem abalienaverint minus iuste, necnon interpositis iuramentis, factis renunciacionibus et penis adiectis in gravem ipsius monasterii lesionem nonnullis per cambium et quibusdam eorum ad vitám quibusdam vero ad non modicum tempus et aliis perpetuo adscribendo in ecclesie eorum ruinam, imo quosdam super liiis coníirmacionis literas in forma communi a sede Apostolica impetrasse et habere. Quia vero nobis incumbit super hiis eisdem opportuno remedio providere, discrecioni tue per apostolica scripta mandamus, quatenus ubicunque dicta iura monasterii per predecessores liuiusmodi alienata inveneris illicite vei destructa, 11011 obsantibus literis vei eciam iuramentis interpositis, renunciacionibus, penis et confirmacionibus supradictis, ad ius et proprietatem eiusdem monasterii illico revocare procures, contradictores per censuram ecclesiasticam appellacione postposita compescendo; testes vero qui fuerint nominati, si se amore odio vei timore subtraxerint, censura simili appellacione cessante compellas veritati testimonium perhibere. Dátum Romé, sexto kalendas Julii, pontificatus nostri anno decimo septimo. Olompecsét nélkül; eredetije a pannonh. főapáts. ltban. Capsa H6. E. Közli : Stacliovics Bemig.