Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. III. (1333–1339) (Budapest, 1883.)
districtu Pylisicnsi pro tomporé constituti. . significamus. . quod cum in causa que inter Pliilippum filium Sebastiani ab una parte et magistrum Jacobum fratrem eius uterinum nobiles de possessione Gyógy parte ex altéra racione cuiusdam vinee existentis in territorio Thetunmal vocato prope ipsam villám Gyógy in vicinitate vinee Petri filii Hertliwygii adiacentis ordine iudiciario coram nobis vertebatur, cuius medietatern idem Philippus de iure liereditario suam esse et fuisse asserebat, quare paternalibus bonis et communibus ipsam esse emtam et comparatam a quadam Lylium vocata uxore Blasii cognata eorum asserebat, petens sibi fieri iusticie complementum, eodem Jacobo.. respondente et dioente, quod prescriptam viueam post divisionem paternalmm bonorum in suam propriam porcionem cedencium et liereditatum iam competenti tempore inter sese tamquam ad suam propriam utilitatem et commodum ac filiorum suorum absolute accepta licencia ipsius Philippi et omnium cognatorum sua et proximorum nullo penitus contradictore existente libere et mere emisset et comparasset, et nunquam ipse a tempore ipsius vinee donec liuc sicut emta extitit per eimdem Pliilippum fratrem suum fuerit aliquo iure prohibitus seu anticipatus, qui licet Jacobus litteras quasdam privilegiáles venerabilium virorum conventus cruciferorum ecclesie sancte Trinitatis de Calidis Aquis ad intencionem suam comprobandam et maiorem cautelam sui iuris et iusticie defendendam nobis exposuerit, attamen quare predictus Philippus eisdem literis in multis contradicere nitebatur, tandem assummentibus ipsis partibus prescripto Jacobo comprobacionem testium relicto vigore literarum ipsius conventus cum deposicione iuramenti indiximus faciendam termino ad hoc debito deputato, ita videlicet, quod adductis viginti personis legitimorum hominum et nobilium sibi similium se in eodem numero incluso in conventu cruciferorum predictorum iurare debuerint in Imnc modum, quod idem Jacobus ipsam vineam in territorio Tetunmal vocato prope ipsam villám Gyógy in vicinitate vinee Petri filii Hertliwigy existentem postquam divisio facta fuisset in paternalibus bonis et hereditatibus ipsoruin tunc emerit et comparaverit a domina Lylium uxore Blasii propria sua pecunia cum licencia et permissione libera