Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. III. (1333–1339) (Budapest, 1883.)

Georgius filii Dominiei dicti Bubek personaliter pro se et pro Dominico ac Nicolao fratribus suis carnalibus Paulus dictus Potrok filius Petenye . . item Nicolaus Ladislaus et Jobannes filii Benedicti filii Detrici calvi et Jacobus filius eiusdem Ni­colai filii Benedicti similiter personaliter pro se et pro Petro filio eiusdem Benedicti fratre ipsorum Nicolaus filius Bene­dicti de Zeek .. ab altéra coram nobis comparendo sunt con­fessi .. quod licet dicte partes in facto quarumdam possessio­num Sumkuth et Rosusna "Wamus ac Olsoponyth vocatarum iuxta continenciam literarum privilegialium . . comitis Pauli iudicis curie . . formám composicionis exprimencium exinde confectarum plene et perfecte pacis concordiam liabuerint et haberent, tamen quia racione dicte possessionis Olsoponith prefatis comiti Alexandro et filiis suis tradite lis et matéria inter ipsos filios Dominiei et íilios Benedicti ac comitem Ale­xandrum et filios suos necnon nobilem dominam relictam quondam Nicolai dicti Forgach filiam scilicet dicti Benedicti filii Detrici calvi orta extitisset et nunc coram eodem comite Paulo ventilaretur, et ipsa lite inter ipsos coram eodem pon­don te iidem comes Alexander et filii sui contra ipsos filios Dominiei et filios Benedicti ad nostram presenciam citati ex­titissent et racione ipsius citacionis gravaminibus iudicialibus quamplurimis iidem filii Dominiei et filii Benedicti fuissent innodati, et eciam ipse comes Alexander et filii sui ad assigna­cionem et dacionem metarum dictarum possessionum Sumkuth et Rosusna vocatarum predictis filiis Dominiei et filiis Bene­dicti faciendam mediantibus literis capitulorum Strigoniensis Budensis et Agriensis ecclesiarum se obligassent, et in hoc extra formám dictarum literarum privilegialium ipsius comitis Pauli composicionalium partes processissent, tandem volentes ipsi omnis litis . . materiam . . concordie federe exterminare et ad priorem eorumdem composicionem iuxta formám privi­legii eiusdem comitis Pauli composicionis factam et liabitam redire et eandem integraliter observare cupientes, ac ipsius comitis Pauli iudiciarie benignitatis misericordia admissi . . taliter induceionibus proborum virorum intervenientibus con­cordassent . . coram nobis, quod predictam possessionem Olso­ponith vocatam cum omnibus suis utilitatibus . . sub antiquis

Next

/
Thumbnails
Contents