Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. III. (1333–1339) (Budapest, 1883.)
proxima post festuni sancti Nicolai confessoris iam pretoritum accessissent ad faciem possessionis Budnlo prenotate et eandem vicinorum et commetaneorum eiusdem universorum legitimis convocacionibus factis et eisdem presentibus, specialiter Andrea íilio Stephani filii Thene de Harabur, a parte eiusdem possessionis Harabur per suas veras metas et antiquas infradeclarandas novas metas iuxta veteres ubi necesse fuisset erigendo reambulassent, reambulatasque dicto magistro Iuan reliquissent ut suum ius possidendam, nemine penitus in ea parte contradictore apparente . . Mete autem memorate possessionis Budulow quibus ipsa a prelibata possessione Harabur distingitur et separatur prout iidem noster et vester bomines nobis recitarunt hoc ordine protenduntur: prima enim meta incipit a plaga meridionali iuxta quendam fluvium Koachpataka vocatum sub quadam arbore ilicis cruce pro meta signata ubi sunt due mete terre nova et antiqua, a quidus versus eandem plagam directe currendo venit ad aliam arborem ilicis similiter crucem in se habentem duabus metis terreis circumfusam, et abhinc versus eandem plagam currendo iungit quendam truncum feyrnyar vocatum similiter duabus metis terreis circumfusum, de quibus adhuc versus eandem plagam meridionalem transeundo intrat terras arabiles, in quibus per modicum spácium currendo transit quandam viain de eadem villa Buclulo in ipsam villám Harabur ducentem, ubi intrat quoddam nemus in cuius extremitate sub quadam arbore ilicis similiter crucem super se habente sunt due mete terree nova et antiqua, a quibus versus ipsam plagam pergendo iungit quandam arborem zyl vocatam cruce signatam et similiter duabus metis terreis circumdatam, et ab inde versus sepedictam plagam directe transeundo venit ad quandam arborem vulgo kewrus nuncupatam cruce signatam que iuloco paludoso existeret ut dixerunt, de qua modicum currendo iungit fluvium Tycie et ibi terminantur. In festő sancti Thome martiris, anno supradicto. Zárlatán két pecséttel; eredetije N. Muzeumban, a Kállay cs. lban. Közli : Beliczay Jónás.