Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. III. (1333–1339) (Budapest, 1883.)
1336. OCT. 24. J.93 et per mediam quidam rivulas Kolkypataka scinderet et distingeret accessissent et eandem per veteres et antiquas metas in sequentibus seriatim et ordinarie deelarandas reambulassent in locis necessariis seeus veteres novas metas erexissent ac omni veritatis tramite diligenti inquisicione prehabita ad ipsum dominum prepositum Stephanum et iBakow fratres suos ac eorum parentes et progenitores pertinuisse et pertinere repertam cum omnibus suis usibus fructibus utilitatibus et pertinenciis universis eidem domino preposito Stephano et Bakow fratribus suis ac ipsorum successoribus nullo penitus contradictore apparente statuissent perpetuo possidendam; cuius quidem possessionis Ryunuk que nunc Olsovryunuk nominaretur ut literis dicti capituli diligenter conspeximus sine diminucione et augmento mete hoc ordine distinguntur: incipit enim prima meta iuxta fluvium Raba in eo loco ubi rivulus Ryunukpataka nominatus cadit in ipsum fluvium Eaba ab utraque parte rivuli Ryunuk sunt due mete posite terree cuius una ad orientem est prepositi et fratrum suorum altéra vero ab occidente est Pauli íilii Serbar, in ipsoque íluvio Ryunukpataka in nemore et eciam terra arabili currente tendit versus aquilonem longe eundo pervenit ad locum lutosum et aquosum Nadasdfeketeucheu nominatum in quo similiter ad aquilonem itur ad longitudinem unius iugeris et in angulo loci lutosi exit ad orientem ad duas metas terreas in quarum medio est fossatum, quarum metarum una ad orientem preposito et fratribus suis altéra ab occidente hereditariam possessionem Pauli íilii Serbar Felseuryunuk vocatam separant et distingunt, de quibus duabus metis in ipso fossato ad longitudinem unius iugeris tendit ad aquilonem in fine fossati est arbor ilicis pro meta posita cum terra circumfusa, adkuc ad partém aquilonis directe tendit et vádit ad magnam viam que de Kurmond itur in Fulusthyn iuxta quam viam a parte aquilonis sunt due mete terree quarum una ad occidentem Paulo filio Serbar alia ad orientem preposito et fratribus suis separant et distingunt, de quibus intrat vallem in qua ad eandem partém aquilonis longe itur et ascendit montem in cuius vertice iuxta unam parvam semitam sunt due mete terree quarum una ad occidentem Paulo filio Serbar alia ad orientem preposito et fratribus suis separant et