Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. III. (1333–1339) (Budapest, 1883.)

197. 1336. Visegrád, aug. 7. I. Károly király Bábony nevű So­mogy vármegyei birtokról Ugali Ivánka fia Pál országbírói ítélömester részére tett adományát megerősíti. Nos Karolus . . rex . . significamus . . quod cum nos consideratis et circumspectis claris fidelitatum obsequiis ma­gistri Pauli íilii Lvanka de Vgal protlionotarii magnitici viri comitis Pauli iudicis curie nostre . . quibus nobis idem et toti aule nostre necnon quibuslibet nostris familiaribus regalibus et reginalibus a pluribus iam elapsis temporibus multipliciter studuit complacere et se reddere utique graciosum et acceptum, possessionarias porciones Nicolai et Stepbani filiorum Mathye de Bábun in eadem possessione Bábun in comitatu Simigiensi liabitas et existentes universas, qui quidem filii Mathye in labe furti reprehensi videlicet Nicolaus domum cuiusdam hominis perfodiens in introitu eiusdem fossati foret interemtus, prefatus autem Stephanus fráter suus interfecto eodem füge presidium summens vix evasisse rcfertur et ex eo nostre collacioni regie audieiites de iure pertinere, cum omnibus . . utilitatibus.. ipsi magistro Paulo perpetuo contulissemus, sed quia de qualitate et quantitate earumdem possessionariarum porcionum et utrum ex causa premissa nostre pertineant collacioni nec ne, nobis veritas non constabat, usque in donacionibus fidelibus nostris largiendis ex certa sciencia procedere volentes, iuxta consvetu­dinem regni nostri approbatam fidelibus nostris capitulo . . ecclesie Albensis literis nostris dedissemus in mandatis ut ipsi suum mitterent hominem . . pro testimonio quo presente An­duch de Lulya vei Mauritius íilius Laurencii de Torwey altero absente homo noster accederet ad faciem dicte possessionis Bábun, scitaque et inquisita de eo veritate utrum ipse posses­sionarie porciones eorumdem filiorum Mathye modo prealle­gato nostre pertineant collacioni et si inveniret ipsas eo modo ad nostram maiestatem pertinere, reambularet eas per veras metas et antiquas distinguendo ipsas a possessionariis porcio­nibus aliorum statueret eas cum suis utilitatibus . . ipsi magi­stro Paulo perpetuo possidendas si non fieret per quempiam

Next

/
Thumbnails
Contents