Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. III. (1333–1339) (Budapest, 1883.)

idoneum videlicet magistrum Mycbaelem nostrum sublectorem transmisimus pro testimonio ad premissa exequenda, qui qui­dem bomines vestri demum ad nos redeuntes nobis concorditer retulerunt, quod ipsi unacum dicto testimonio nostro in dictis octavis nativitatis sancti Jobannis Baptiste iam preteritis accessissent ad faciem prescriptarum possessionum Egbazas­scemse et Bosk vocatarum et easdem dictis partibus binc et inde concordantibus ab invicem distinxissent cuilibet parcium suum ius relinquendo pacifice possidere, ita tamen, quod dimi­dietatem preallegate terre litigiose Helou vocate a parte me­morate possessionis Egbazasscemse videlicet a plaga occiden­tali adiacentem intra metas dicti privilegii ipsius Demetrii quidam magister Ladislaus filius Lamperti proximus ipsius Demetrii pro eodem Demetrio ibi exhibuisset contineri, aliam vero dimidietatem a plaga orientali scilicet a parte dicte pos­sessionis Bosk existentem extra metas prescripti privilegii foré invenissent, et quia propter densitatem silvarum et rupium eminenciam super facie dictarum possessionum existencium ipsam litigiosam terram Hvlou regali cum mensura mensurare et signis metarum consignare nequivissent, ob boc ipsi visuali consideracione deo pre oculis babito considerantes ipsam ter­ram litigiosam ad quinque aratra terra rum iuxta regni consve­tudinem se extendere invenissent, et dictus homo noster simi­liter coram nobis comparendo premissa sic sicut prefati homi­nes vestri nobis consequenter affirmavit. Dátum quarto die octavarum nativitatis sancti Jobannis Baptiste prescriptarum. ' anno domini M° CCC° XXX m 0 quinto. Nos vero dictarum literarum capituli visis tenoribus et earum continenciis sagaci­ter perceptis iuxta predictarum parcium peticiones premissam possessionariam distinccionem inter ipsas partes modo preha­bito ordinatas et concorditer faetas ratas et gratas babentes et in perpetuum valere tenore et auctoritate presencium confir­mamus, sine preiudicio tamen iuris alieni. Dátum Bude, octavo die octavarum predictarum. anno domini M° CCC° XXX 1J 1° quinto. i Hátlapján pecsét nyomaival : eredetije az orsz. Ivt. kincst, oszt, N. R. A. 692. 3. dipl. Ivt. 2934. Közli : Kovács N.

Next

/
Thumbnails
Contents