Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. III. (1333–1339) (Budapest, 1883.)
ritate et honestate per ipsius magistri Tliome prudenciani et régimén maturum laudabilis omnibus cernentibus apparuit et modestus; postbec autem mora ibidem satis longa protracta dum in regnum nostrum Hungarie abinde redire proposuissemus, ipsum magistrum Tbomam cum domino Hennicone duce germano domine regine consortis nostre karissime simul cum regio tkesauro nostro nobiscum habito et ibi aquisito in ipsum regnum nostrum Hungarie redire permisimus nobis eciam redeundi in regnum nostrum viam securam ab aliquibus insidiis forsitan si qui fuissent infidelium preparare, quibus omnibus auxiliante domino per ipsum magistrum Tbomam ordinatis feliciter et peractis in ipsum regnum nostrum precedente ipso cum dicto duce ut premisimus intrepidi redimus et securi, quem eciam magistrum Tbomam experta eius prudencia ecce nunc diebus et tempore emanacionis presencium post eundem filium nostrum in dictam civitatem Neapolym ut statum eiusdem filii nostri Yice oculorum nostrorum videat et quibus necesse fuerit disponat mittimus iterato tamdiu moraturum ibidem donec dicti domini Iberosolime et Sjcilie regis patrui nostri et nostre ac dicti filii nostri placuerit voluntati exhibiturumque nobis et eidem filio nostro necessarios faraulatus, prescriptas literas nostras per eundem magistrum Tbomam nobis exhibitas de verbo ad verbum presentibus insertas ratificamus . . et dictum palacium Zeniepalataia vocatum ac prescriptam vineam Burkuth vocatam ipsi magistro Tbome et suis heredibus. . perpetuo possidere. .presentis scripti patrocinio confirmamus. . Dátum per manus. . Tathamerii Albensis ecclesie prepositi aule nostre vicecancellarii . . anno domini Millesimo CCC m o XXXmo quinto, decimo kalendas Julii, regni eciam nostri anno similiter trecesimo quinto; venerabilibus in Christo patribus Chanadino Strigoniensi, fratre Ladislao Colocensi aule nostre cancellario archiepiscopis, Xicolao Jauriensi, Ladislao Quinqueecclesiensi, Andrea Transsilvano, Ladislao Zagrabiensi, Andrea Waradiensi. Eodolpho Waciensi, fratre Paulo Albensi de Nandur, Mescone Yesprimiensi, fratre "Wito Nitriensi, Jacobo Chanadiensi et fratre Gregorio Sirimiensi episcopis . . magnificis viris Vilhermo Drugeth palatino et iudice comanorum, Demetrio magistro tawarnicorum nostrorum?