Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. III. (1333–1339) (Budapest, 1883.)

113. 1335. máj. 4. A nagyváradi ká/ptalan előtt Szebeni Péter jia László a káptalan váradi jobbágyánál zálogban lévő szebeni birtokának felét a fíereczk fiaitól kölcsön vett pénzen vissza­váltja. Nos capitulum ecclesie Waradiensis significamus . . quod cum iuxta continenciam priorum literarum nostrarum patencium Ladislaus filius Petri de Zybyn secunda feria pro­xima post quindenas Resurreccionis Domini dimidietatem eius­dem possessionis sue Zybyn a parte ville Zantow habitam olim per eundem Petrum patrem suum et Abraham fratrem suum Nicolao filio Jakus iobagioni nostro de Waradino pro quin­decim marcis mercimonialis argenti pignoraliter obligatam redimere debuisset ab eodem, ipso termino adveniente idem Ladislaus easdem quindecim marcas a dominis suis videlicet magistris Johanne et Nicolao filiis Briccii quibus mediantibus aliis literis nostris redimere reliquerat possessionem memora­tam sub obligacione eiusdem possessionis sue mutuavit . . et sic persolvit ipsam pecuniam eidem Nicolao filio Jakus . . unde predictus Nicolaus filius Jakus super eisdem quindecim marcis eundem Ladislaum . . reddidit expeditum . . omnes autem literas . . super facto eiusdem dimidietatis possessiona­rie quoquomodo emanatas eidem Ladislao restituit . . ea con­dicione quod si aliquas ex ipsis.. pro se vei suis posteris reser­varet . . viribus enervate habeantur. Dátum quarto die termini prenotati, anno domini M° CCC° XXX m 0 quinto. Hátlapján pecsét nyomaival; eredetije az orsz. ltár ldncst, oszt, Mon. V. Buil. 33. 18. dipl. Itr. 2910.

Next

/
Thumbnails
Contents