Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. III. (1333–1339) (Budapest, 1883.)

a quibus versus eandem plagam septemtrionalem currendo veniret ad duo promonthoria vulgariter domb vocata de qui­bus refleeteretur versus occidentalem partém et iungeret duas arbores populeas et abhinc versus eandem plagam iuxta quan­dam silvam transeundo iungeret iterato primum locum scilicet fiuvimn Bacboueurene quem utreque partes ut premissum est pro vera méta dictarum possessionum Ruzka et Zelemecb as­sumsissent, et sic mete dicte possessionis Zelemecb iuxta osten­sionem et affirmacionem prefatorum filiorum Detrici termina­rentur; sed prelibati Johannes et filii Dobon omnes metas Supradictas excepto solo prefato fluvio Bachoueurene suas fore et terram intra circulum dictarum metarum existentem ad prefatam possessionem ipsorum Ruzka vocatam spectare ac possessiones dictorum nobilium in sua vicinitate et commeta­neitate consistere asseruissent, dicti vero filii Detrici ipsas metas e converso non eorumdem Johannis et filiorum Dobou sed suas esse et terram intra circulum earumdem existentem ad memoratam possessionem ipsorum Zelemecb pertinere affir­massent, prefati vero vicini et commetanei dictarum possessio­num ipsis partibus in facto dictarum metarum litigiosarum in nullo contradictores apparuissent; et licet ipsi annotatam ter­ram litigiosam inter circulaciones et discursus metarum pre­scriptarum existentem iuxta formám predictarum literarum nostrarum regali mensura iuxta regni consuetudinem mensu­rare et deo pre oculis habito estimare presto fuissent et p ara ti, tamen quia totum comitatum Vngh in quo dicte possessiones existunt inundacio ciqucirum cooperuisset, obhoc ipsi nec men­surare nec eciam estimare potuissent terram litigiosam preno­tatam; unde quia prescripti homines regii unacum aliis probis viris in presencia dicti testimonii vestri prenotatam terram litigiosam inter circulaciones et discursus metarum prescripta­rum existentem iuxta regni consuetudinem regali mensura mensurare et estimare propter nimiam inundacionem aquarum eo quod totum comitatum Vngh in quo ipse possessiones con­tinerentur inundacio ipsarum aquarum cooperuerit, non potue­rint, sicut ad hoc litere vestre nos edocebant, et ob hoc ad esti­macionem dictam terram litigiosam inter circulaciones et gira­ciones prescriptarum metarum in literis vestris predictis nobis ANJOUKORI OKMÁNYTÁR III. KÖT. 11

Next

/
Thumbnails
Contents