Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. III. (1333–1339) (Budapest, 1883.)

usque ad dátum presencium exortis et ventillatis . . induccio­nibus proborum virorum ad perpetue pacis devenissent unio­nem, reddentes se in premississ . . mútua vicissitudine expedi­tos .. preterea possessionariam porcionem quondam Pouka íilii Andree et Kernen íilii Ilmar de eadem Files cum sui iuris ple­nitudine et utilitatum integritate prius scita et inquisita veritate integraliter repertam in duas partes coequales inter se dividere tenebuntur, ceterum predicti íilii Arteus pro eo quia idem ma­gister Micbael porcionem suam in birsagiis contra ipsos factis eis relaxasset ideo ipsi posicione (így) ipsorum Geresgol vocata duo loca possessionalia iuxta locum sessionalem eiusdem ma­gistri Michaelis in plaga meridionali existencia longitudinem ad instar loci sessionalis eiusdem Michaelis habencia latitudi­nem vero ad plagam orientalem usque ad nemusculum extenden­cia predicto magistro Michaeli et proximis suis predictis confcssi sunt dedisse . . iure perpetuo possidere . . obligantes se ipsi íilii Arteus ut si predictus Michael et proximi sui predicti per Stephanum filium Arteus racione predictorum locorum posses­sionalium processu temporis inquietarentur extunc eosdem defendere tenerentur . . ordinatum eciam extitit inter partes quod molendinum quod scilicet per predictos filios Arteus in aqua Hudus edificatum fuerat in nihilum revocassent cuius locum per communi via in perpetuum deputassent, nec hoc sub silencio pretermittendum est ut utreque partes fratres et consanguineos ipsorum superius nominatos nunc absentes se­cundam usque revolucionem festivitatis beati Georgii martiris aut personaliter adducere et seriem premisse composicionis inter ipsos facte recitari facere perpetuo duraturam, aut literas protestatorias evidentis capituli pro eisdem emanatas exhibere tenebuntur coram nobis . . Dátum sabbato proximo ante domi­nicam Judica, anno domini M° CCC° XXXmo quinto. Hátlapján pecsét nyomaival; eredetije a N. Muzeumban.

Next

/
Thumbnails
Contents