Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. III. (1333–1339) (Budapest, 1883.)
ab eadem in persona. . ab una, et pretacto magistro Sebus propria in persona parte ab altéra in medio nostri constitutis prop'ositum extitit per eosdem coinmuniter et relatum, quod licet ipsa capitali sentencia et amissione omnium possessionum suarum pro confraccione libertatum dictorum iudicis iuratorum et civium in facto vinearum suarum et tributi iuxta formám literarum ipsius magistri Sebus concessarum ordine iudiciario rite et legitime convictus fuerit et ex eo iidem iudex iurati et universi cives ac ad ipsos pertinentes ab omni censu quo ipsi magistro Sebus racione yinearum suarum seu tributi tenebantur liberi fuerint et expediti, tamen quia ipsi cum eodem magistro Sebus utpote pacis zelatores se mutua yicissitudine amplexari yolentes ut omnis rancoris dissessionis ire et inyidie fomes de medio ipsorum radicibus evulsis sopiatur et perpetue pacis tranquilitas yigeat inter ipsos, mediante composicione et ordinacione nostra ac dictorum prelatorum et baronum ac nobilium regni omnibus causis iniuriis damnis nocumentis et generaliter quibuslibet maleficiis usque nunc inter ipsos quovis modo kabitis et illatis sopitis et sedatis ac omnibus literis causalibus inquisicionalibus protestacionalibus et aliis quibuslibet inter cos contra se se confectis ad cassandum commissis, super eadem capitali sentencia et amissione possessionum ipsius magistri Sebus ac libertatis prerogativa dictorum iudicis iuratorum et civium taliter concordassent . . coram nobis, quod licet prenominati . . cives de Tyerna ac universi populi villarum Gerenckar Magerad Parna et Zyli vocatarum ad dictam civitatem pertinencium de singulis eorum integris vineis in possessionibus eiusdem magistri Sebus existentibus tres pensas latorum viennensium et alios census iuxta earumdem parcium ordinacionem in pristinis temporibus mediantibus literis ipsius magistri Sebus factam eidem magistro Sebus persolverint, et amodo iidem . . cives de Tyerna ac populi villarum predictarum pro eo a premissis solucionibus seu censu liberi fuerint et expediti, quia idem magister Sebus tam in sentencia capitali et amissione possessionum suarum convictus extiterat quani eciam iuxta continenciam privilegii sui super ipsa libertate concessi eo condicionis moderamine ut si ipsas libertates vei iurisdicciones ipsis civibus infríngeret a premissa solucione