Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. III. (1333–1339) (Budapest, 1883.)
94. 1335. febr. 2. A nagyváradi convent előtt Zebyni Péter fia László Zeben nevű egész birtokát, valamint két másik birtokrészt Bihar vármegyében, a Qrútkcled nemzetségből való Bereczk és Lökös fiainak Nagy-Kár oly nevű Szatmár vármegyei birtokáért elcseréli. . . Petrus prepositus et conventus' monasterii sancti Stephani prothomartiris de promontorio Waradiensi . . ad universorum noticiam. .volumus pervenire, quod Ladizlao filio Petri quondam de Zebyn ab una parte, nobilibus vero viris Johanne et Nicolao magistris filiis Briccii de genere Guthkeled pro se personaliter ac Petro et Benedicto filiis Lewkus fratris ipsorum ex altéra coram nobis constitutis, confessum extiterit.. per eosdem, quod de quibusdam possessionibus ipsorum infrascriptis unicuique uberioris condicionis seu utilitatis prospectu cedentis ex ipsis videlicet quia idem Ladislaus consangvineos et affines suos in comitatu de Zotlimar in partibus possessionum eorumdem Johannis et Nicolai magistrorum habere dignoscitur et ab infancia sua fideliter obsequendo eisdem Johanni et Nicolao magistris extitit educatus per eosdem et confotus, sperans ab ipsis per proximiorem residenciam maiora serviciorum premia se posse recipere et cupiens maximé unacum predictis proximis suis conversacionem habere desideratam et continuam, talem permutacionem.. inter se celebrassent, . . quod idem Ladislaus possessionem suam liereditariam antedictam Zeben vocatam et particulas possessionarias Yrbanus videlicet et Bothkutha in comitatu Byhoriensi in vicinitate possessionum filiorum Pauli dicti Wrdug Zanthow vocata ac Nicolai filii Stephani Bors nuncupate et alterius Zebyn monasterii conventus sancti Stephani de promontorio Varadiensi existentes unacum utilitatibus suis . . universis . . specialiter cum loco molendini in flumine AVewzws dicto éxistenti et quadam insula Zylas vocata, item predicti Johannes et Nicolaus filii Briccii ac filii Lewkus possessionem eorum Nogkorwl vocatam similiter hereditariam.. in pretacto comitatu Zothmar in districtu Nyr adiacentem. .cum omnibus utilitatibus suis. .