Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. III. (1333–1339) (Budapest, 1883.)

perpetuo possidendam statuere et relinquere particulam vero si aliqua litigiosa permaneret (signis pro me)tis positis consi­gnare et regali (mensura men)surando habito deo pre oculis per modum consvetudinis regni estimare ac seriem premis so­rúm in literis dicti capituli Agriensis partes octavo die dicta­rum quindenarum nostro iudiciario examini reportare debuis­sent, ipso termino reportacionis dicte seriei (adveni)ente, Mykou presbiter cum procura(toriis literis) regalibus pro eodem Petro filio Synke, prelibatus eciam Matlieus filius Petri personaliter pro se et pro eodem Petheu fratre suo cum procu­ratoriis literis conventus de Lelez ad nostram accedentes pre­senciam literas eiusdem capituli Agriensis nobis presentarant, in quibus videramus contineri, quod P(etrus fili)us Mark pro parte Petri filii Synke, item Greorgius filius Dionisi pro parte Petheu et Mathei filiorum Petri de Panky predictorum homi­nes domini regis unacum dominis Egidio et Stephano sacerdo­tibus de clioro eiusdem ecclesie testimoniis ipsius capituli Agriensis in dictis quindenis accessissent ad facies possessio­num Tassala et Palouch predictarum in dicto comitatu de Vngh existencium, et easdem vicinorum ac commetaneorum earumdem universorum legitimis convocacionibus factis presen­tibus partibus prenotatis iuxta ostensionem eorumdem vicino­rum et commetaneorum ipsarum possessionum per veteres suas metas et antiquas reambulassent, et cum easdem novis metis erectis ab invicem separare et distinguere possessioncmque cuiuslibet partis suo possessori possidendam relinquere voluis­sent, dicte partes super quadam particula terre inter posses­siones Tassala et Palouch existenti inter se discordassent tali modo, quod prefatus Petrus filius Synke eandem intra metas dicte possessionis sue Tassala, et e converso memorati Petheu et Matlieus intra metas prelibate possessionis eorum Palouch adiacere litigando asseruissent, propter quod ipsi lioniines do­mini regis et testimonium dicti capituli Agriensis predictam particulam terre litigiosam signis pro metis positis consignas­sent regalique mensura mensurando deo habito per oculis una­cum aliis probis viris pro quadraginta marcis estimassent. Quarum literarum perceptis continenciis cum inter partes discutere voluissemus in premissis, idem Matlieus suo et dicti

Next

/
Thumbnails
Contents