Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. II. (1322–1332) (Budapest, 1881.)

petentem; nos igitur misimus . . magistruni Michaelern sociiím nostrum qui ad nos reversus dixit, quod prefatus homo vester ipso presente feria quarta medii Quadragesime super faciem dicte possessionis accedendo . . statuisset ipsi Stephano dicto Oprod perpetuo possidendam et nullus contradictor extitis­set. . Dátum sabbato proximo ante dominicam Letare, anno domini M° CCCmo XXmo tereio. I. Károly királynak 1323. december 3-án kelt adományleveléből ; 1. alább. 58. 1323. Temesvár, mart. 6.1. Károly király Somoskö várát Ta­más erdélyi vajdának adományozza. Nos Karolus . . rex .. significamus . . quocl. . multipli­catis fidelitatibus magnifici viri Thome woyvode Transsilvani dileeti etfidelis nostri, quibus nobis in exhibendo fidelia obse­quia desudavitet multis periculosis casibus atque necis formi­dande pluribus in locis se submisit, in memóriám nostram re­vocatis volentes eidem Thome woyvode fideli nostro tam pro gratuitis et acceptabilibus suis famulatibus nobis provide per eundem exhibitis quam eciam propter hoc quod idem Thomas woyvoda tam sollemne gaudium et letabundum quo tempora­liter maius habere nos non extimavimus videlicet nativitatem filii nostri primogeniti personaliter annunciavit nostre maie­stati, regie retribucionis occurrere cum favore, quoddam ca­strum nostrum Sumusku nominatum quondam Leustacliy et Jakw filiorum Petri de genere Kachyk infidelium nostrorum et per eosdem in signum sue infidelitatis, sub illa opinione et neplianda presumpeione ut maiorem iníidelitatem contra nos et sanctam coronam possent procurare, Matheo filio Petri ca­pitali nostro infideli venditum et traditum, unde nobis idem Matheus in maiori parte ex eorumdem induccione et procura­cione crudeliter unam partém regni nostri ablacione bonorum et villarum concremacione inpie reliquit devastatam, et postmo­dum ut ipse Matheus prope Cassa validum contra nos con­Űictum habuisset ubi Christus victoriam nobis dedit adopta­ANJOUKOKI OKMÁNYTÁR IT. KÖT. 5

Next

/
Thumbnails
Contents