Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. II. (1322–1332) (Budapest, 1881.)

easdem nostris literis inseri . . dignaremur . . quarum lite­rarum tenor talis est: Johannes episcopus servus servorum dei . . abbati monasterii beate Marié de Bokán Vespri­miensis diocesis . . conquesti sunt nobis abbas et conyentus monasterii de sacro monte Pannonié ad Romanam ecclesiam nullo medio pertinentis ordinis sancti Benedicti Jauriensis diocesis, quod rector ecclesie de Segusd Vesprimiensis diocesis super quibusdam decimis et rebus aliis ad dictum monasterium spectantibus iniuriaretur eisdem; ideoque mandamus quate­nus partibus convocatis audias causam et appellacione remota debito fiue decidas, faciens quod decreveris per censuram ec­clesiasticam firmiter observari; testes autem qui fuerint nomi­nati si se gracia odio vei timore subtraxerint censura simili appellacione cessante compellas veritati testimonium per­hibere. Dátum Avinione kalendas Julii, pontiíicatus nostri anno quartodecimo. Nos vero . . memoratas literas nostris literis inseruimus.. et fecimus sigillo nostri capituli. . com­muniri. Dátum octavo kalendas Julii, anno incarnacionis domini M° CCC° XXX 0 secundo, domino Nicolao preposito de sancto Adalberto, Matheo lectore, Georgio cantore, Petro custode existentibus. Hártyaszeleten függő pecséttel; eredetije a pannonhalmi főapát­ság Itárában, Capsa 23. lit. T. Közli : Stacliovics Rémig. 519. 1332. Visegrád, jun. 2.9. I. Károly király Keresztúr és Bedes­földe nevű Borsod vármegyei birtokokat Főnyi Balázsnak és Zung Jánosnak adományozza. Nos Karolus .. rex . . significamus . . quod magister Blasius de Fony comes Bakon (....) quandam possessionem Kerezthwr vocatam in comitatu Borsudiensi existentem . . quondam Petri filii Farkasii de Lada et terram Bedesfeulde nominatam circa eandem adiacentem . . sibi et Johanni dicto Zung fratri suo a nobis conferri perpetuo postulavit; nos ita­que .. prefatam possessionem Kerezthwr nominatam et ean-

Next

/
Thumbnails
Contents