Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. II. (1322–1332) (Budapest, 1881.)

filio Endree et Johanne filio Nicolai ac Peteu filio Petri nec non Stephano filio Bekee parte ex altéra coram nobis perso naliter eonstitutis, propositum extitit per eosdem . . quod i causa quam idem magister Paulus contra prenominatos nobiles super facto quarumdam possessionum Vzudfeldy Monorosd Ordo et Deregeny yocatarum in quindenis residencie presentis exercitus nostri proxime preteriti coram iudice curie nostre movere intendebant taliter inter se convenissent, quod in octavis Pentecostes nunc venturis adducerent octo nobiles viros commu­niter ad capitulum ecclesie Jauriensis et in presencia eiusdem capituli. . prenominati nobiles super dictis possessionibus exlii­berent sua instrumenta et iura quibus mediantibus dictas pos­sessiones optinent et conservant, quibus visis dicti arbitrares (így) arbitrarentur inter ipsos . . et si dicti arbitratores . . predictas possessiones ad memoratos nobiles pertinere invenerint, tunc idem magister Paulus memoratas possessiones relinquet . . predictis nobilibus . . si vero iidem nobiles efficacia instru­menta super dictis possessionibus exhibere non possent que easdem possessiones salvare possent et ob hoc partes arbi­trium predictum non acceptarent, tunc octavo die octavarum predictarum coram iudice curie nostre statu priori perma­nente tenerentur comparere; hoc nihilominus declarato, quod si ipse magister Paulus ob aliquam causam personaliter ad prenominatum locum et terminum accedere non posset tunc filium suum . . destinare teneretur . . Dátum in Vise­grád, tercio die octavarum Epiphaniarum domini, anno eius­dem M° CCC° XXX 0 secundo. Hátlapján nagy királyi pecsét nyomaival; eredetije Sitkén, Vas­megyében, Nagy Sándor ltárában. K. 32.

Next

/
Thumbnails
Contents