Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. II. (1322–1332) (Budapest, 1881.)

447. 1331, Torda, febr. 28. Tamás erdélyi vajda előtt Bcszterczei János Tamás beszterczei grófot Ependorf nevií birtokban tör­ténendő iktatástól tilalmazza. Nos Thomas voyuoda transsilvanus et comes cle Zonuk damus pro memória, quod Jobannes filius Johannis de Byz­tricia in congregacione nostra generáli sabbato proximo post festum beati Mathie apostoli in Thorda celebrata surgens de medio nobilium exhibuit nobis litteras domini nostri regis patentes et privilegia quibus mediantibus possessio Ependorph vocata per eundem dominum regem collata extitit irrevocabili­ter et perpetuata asserens et declarans eandem per magistrum Thomam comitem de Byztricia per regium preceptum popu­lis de eadem Byztricia reambulari velle atque statuere, pro quo quidem Johanne universi nobiles in congregacione predicta existentes unanimiter assurgentes ipsum magistrum Thomam probibuerunt non a reambulacione sed statucione ipsis popu­lis de Byztricia facienda, addicientes quod si idem magister Thomas eandem reambulare voluerit et idem Jobannes ipsum inhibuerit a statucione, non ad presenciam regiam sed ad nostram, cum ipsa possessio Ependorph inter possessiones ipsorum fore dinoscatur, legitime oporteret evocari eo facto, qua quidem prohibicio presente eodem magistro Tlioma extitit interposita. Dátum die et loco prenotatis, anno domini M° CCC° XXX 0 primo. Hátlapján pecsét töredékeivel; eredetije Bethlenben, a gr. Beth­len cs. ltárábau. Vesd össze : Fejér id. m. VIII. 3. 570. 1. Közli: Szabó Kár oly.

Next

/
Thumbnails
Contents