Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. II. (1322–1332) (Budapest, 1881.)

a parte meridionali de meta ville Dominici filii Mathei Scem­clia vocate, deinde vádit supra directe versus partém septem­trionalem ad separacionem duarum viarum ubi sunt due mete terree et ibi cadit ad viam et in eadem via cedit versus eandem partém ad metam ville Gord vocate et de eadem in eadem via procedit versus silvam ad tres arbores vulgariter fenio vocatas que sunt supra locum castri sub quibus est terrea meta, post bee flectitur versus partém occidentalem cadit ad fluvium Gida vocatum et in eodem fluvio descendit versus partém meridionalem ad unum locum varabareu voca­tum de ipso fluvio saliendo vádit directe ad unum puteum hidegkút vocatum, exinde vádit ad metam ville Scemcha vocate et ibi terminatur; item quia possessio Felida vocata ipsi Thome devoluta minor et infertilior esse dignoscitur et possessio Poly vocata quantitate et qualitate melior esse videbatur ut partes dixerunt unam particulam terre de ipsa possessione Poly vocata abseisam eidem Thome ad ipsam pos­sessionem Felida vocatam addiderunt que particula terre bis metis ut dixerunt circumdatur: prima meta incipit a parte meridionali de una arbore pirea subqua est meta terrea, deinde cadit in unum rivulum et in eodem rivulo vádit versus occi­dentem et per modicum in eodem eundo sálit ad unam viam et in eadem via procedit supra versus villám Ida vocatam et cadit ad metam ville Gord vocate et de ipsa meta versus partém orientalem procedendo vádit ad metam Mykou et deinde ad modicum ad eandem partém procedendo dum veni­tur ad rectam partém predicte arboris flectitur iterum ad partém meridionalem ad predictam arborem piream et ibi terminatur; dixerunt eciam et assumserunt quod possessionem ipsorum Hylo vocatam et silvam in com­muni uterentur, et in octavis beati Michaelis archangeli nunc venturis, partes predicte accedant ad conventum de Jazow ut assumserunt et super ipsa divisione literas ipsius conventus tenentur facere emanari obligantes se quod si qua parcium non accederet ad predictum conventum in viginti marcis contra partém illic accessam convinceretur. Dátum in Kuzepnemti, feria tercia proxima post dominicam Ramispal­marum, anno domini M° CCC° XXX 0. Nos autem litteris in-

Next

/
Thumbnails
Contents