Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. II. (1322–1332) (Budapest, 1881.)

pro tribuuali sedentibus causam suam exequi commiserat pro predicta domina respondit quod ipsa castra et possessiones essent Nicolai íilii Bathyz fratris sui et ex permissione et con­sensu domiui regis in eisdem usque vitám suam resideret et moraretur et super hoc instrumenta domini nostri regis Karoli ipsa domina baberet racionabilia, pro se ipso autem idem Ni­colaus filius Bathyz respondit eo modo quod castrum Berzetbe cum possessionibus et villis ad ipsum spectantibus racione concambii a Stephano filio Marius consangvineo suo pro suis possessionibus hereditariis esset ad manus suas devolutum et idem Steplianus eundem expedire ab omnibus racione castri iani dicti molestare volentibus assumsisset super quibus litte­ras privilegiales honorabilis capituli ecclesie Strigoniensis ha­beret , predictum vero castrum Karaznahorka cum possessio­nibus eiusdem annotatis licet quodam tempore per manus alienas fuisset occupatum tamen ipse iure exequendo id ade­ptus extitisset et fratres sui, super quo instrumenta se babere astruxit, et insuper Dominicus Bubek Petrus et Johannes fratres eiusdem de fratribus suis et ab omnibus aliis eundem Nicolaum tenerentur expedire prout in litteris privilegialibus capituli ecclesie Agriensis se obligassent, unde nos auditis parcium proposicionibus unacum nobilibus iudicibus et iuratis dicti comitatus Pestiensis iudicantes admisimus quod in octa­vis beati Georgii martiris nunc venturis dicta domina predicta sua instrumenta super castris et possessionibus suis prenotatis et Nicolaus filius Batliyz predicta sua instrumenta quibus mediantibus cum suis pertinenciis dicta castra Craznahorka et Berzete ad ipsum pertinerent ipso termino teneatur coram nobis contra Nicolaum filium Benedicti de Chytlmuk preno­tatum exhibere quibus visis decernemusin causa premissa ius­ticia mediante. Dátum secundo die congregacionis nostre an­tedicte, loco prenotato, anno domini M° CCC° tricesimo. Záró pecsét nyomaival; eredetije az orsz. ltár kincst. oszt. N. R,. A. 1547. 76. dipl. ltár: 2585. Közli: Yincze Gábor.

Next

/
Thumbnails
Contents