Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. II. (1322–1332) (Budapest, 1881.)
fidelis nostri, anno domini Millesimo CCC° vicesimo secundo, quinto kalendas Augusti, regni autem nostri similiter anno vicesimo secundo. Az elveszett pecsét kék és veres selyem zsinóron függött; eredetije az orsz. lt. kincst. oszt. N. E. A. 461. 15. Közli: Kovács Nándor. 31. 1322. aug. 5. I. Károly király Hosszúaszó, Mikeszász, Párád, és Szépmezö birtokokat a Kis- és Nagy-Kilküllö folyók mellett, Tolmácsi Gorrard fiának Miklósnak adományozza. Karolus . . rex . . ad universorum noticiam harum serie volumus pervenire, quod quia magister Nicolaus filius Corrardi de Tolmacli nobis et corone sacre fidelitate adherendo grata iugiter multa et accepta servicia in expedicionibus regni nostri diversis contra infideles et rebelles nostros impendit et exhibuit, in eo potissimum quod cum Ladislaus filius Ladislai quondam woyvode Transsilvani cum suis fratribus elati superbia presumcione temeraria contra nostram maiestatem non sine infidelitatis nota se rebelliter opposuissent non modicam partém regni nostri in partibus Transsilvanis damnosis insultibus et tyrannicis vastitatibus invadendo multipliciter dilacerantes et nostris processibus plurima impedimenta prestantes, dictus Nicolaus filius Corrardi in oppressionem humiliacionem et exterminacionem predictorum nostrorum infidelium sincere fidelitatis obsequio et fervido opere efficaciter astitit suam suorumque personas dubiis fortune casibus pro exaltacione nostri regiminis submittendo, insuper idem Nicolaus sue fidelitatis sinceritatem et puram mentis constanciam exprimens castrum Salgo nuncupatum in partibus Transsilvanis constitutum quod habebat et detinebat ad manus nostras reddidit et restituit cum novem villis Zaszekees, Omlás, Feketewyz et "Warolyafolw nominatis ac aliis quinque villis olaceis ad idem castrum pertinentibus, ex cuius castri et villarum restitucione preter augmentacionem nostri regiminis fidelibus nostris in illis partibus constitutis ab improvisis adversariorum nostrorum invasionibus sive insultibus tuta quies et tranquil-