Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. II. (1322–1332) (Budapest, 1881.)
390. 1329. nov. 14. Fehérvár város bírája és eskiitt társai a Hectorji Miklós jia Mokch. és Nekkel comes özvegye között egy telek iránt fönforgott ügyben határoznak. Nos comes Márkus iudex castri Albensis duodecim iurati et universi cives eiusdem castri significamus, quod Mokcli filius Nicolai filii Hectoris concivis noster una cum Nicolao filio Jobannis filio fratris sui ab una parte, domina relicta comitis Nekkel cum Konya filio suo ex altéra coram nobis personaliter constituti idem Mokcli cum Nicolao fratre suo in figura iudicii contra dominam relictam comitis Nekkel proposuerunt in bunc modum, quod post redemcionem fundi curie ipsorum qui apud ipsam dominam et filios suos pignori fuerat obligata quern fundum cum omnibus suis utilitatibus idem Nicolaus filius Jobannis cum ceteris fratribus suis comiti Mokcli fratri ipsorum communiter vendiderant, eadem domina relicta comitis Nekkel ipsi Mokcli et bomini suo prout in iudicio sibi commissum fuerat reddere et restituere non curasset in sui iniuriam atque damnum, ex qua quidem dilacione et non restitucione possessionis sue predicte damnum decem marcarum in expensis ex facto eiusdem domine idem Mokcli hábuisset et haberet, ex adverso eadem domina relicta comitis Nekkel nullum damnum nullumque impedimentum ex parte sui eidem Mokch evenisse respondit pro eo quod nec ipsum Mokch neque hominem ipsius ab ipsa domo ipsius nec prohibuisset neque exclusisset sed ipsa domina sicut tunc ita et nunc in ipsa possessione manere tam sue persone proprie quam aliis quibuscunque vellet dandi et conferendi ex parte sui liberam concessisset facultatem; unde nos cum tota universitate nostra adiudicantes decrevimus ut ipse Mokch sive personaliter si manere voluerit sive aliis conferre et impignorare ipsam possessionem liberam liabeat facultatem. Dátum quarto clie post festum beati Martini confessoris, anno domini M° CCC° vicesimo nono. Hátlapján liárom pecsét nyomaival; eredetije a N. Muzeumban. Közli: Tagányi K.