Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. II. (1322–1332) (Budapest, 1881.)

bona ipsorum tam in aliabus quam aliis rebus in quatuor par­tes equales divisissent, una pars Jolianni secunda pars Petro sacerdoti tercia Stepbano quarta vero Nicolao cessisset, in possessionibus vero paternis similiter talem divisionem sefecisse sunt confessi, primo in villa Semyen fundus Micliaelis avi ipsorum cum duobus vicis uno qui protenditur ab illo fundo versus partém orientalem alio qui similiter protenditur ab eo­dem fundo versus partém septemtrionalem et tres curie in fine eiusdem ville a parte orientali in ius et proprietatem ipsius Johannis cessissent alii vero vici in eadem cum omnibus ses­sionibus seu curiis in ius et proprietatem predictorum Petri sa­cerdoti Stephaniet Nicolai cessissent communiter possidencli, item in possessione Nopokur vocata talem divisionem se dixe­runt fecisse, quod quarta pars a parte ecclesie ipsius posses­sionis in ius et proprietatem ipsius Johannis cessisset alie' vero tres partes eiusdem possessionis prenotatis Petro sacer­doti Stepbano et Nicolao cessissent, utilitates vero et omnem usum fructuum aliarum possessionum ipsos contingencium sin­gulis annis in quatuor partes equales asseruérunt se debere dividere quarum utilitatum quarta pars predicto Johanni tres vero partes sepedictis Petro sacerdoti Stepbano et Nicolao debentur pleno iure, predictam vero divisionem in possessioni­bus ipsorum sepedicti Joliannes Petrus sacerdos Stephanus et Nicolaus a die datarum presencium usque ad complecionem decinii anni observabunt propter teneram etatem Nicolai fra­tris ipsorum memorati preter fundum avi ipsorum quem Jo­hanni prenotato dederunt communiter et assignaverunt per­petuo possidendum ita videlicet quod si in ipso decimo anno ipsos possessiones eorum aliter dividere eontingat tunc idem Johannes ipsis fratribus suis tres fundos equales ubi ipsi vo­lunt in eadem Semyen tenetur dare et assignare. Dátum in octavis beati Micliaelis archangeli, anno domini M° CCC° XX° nono. Hátlapján pecsét nyomaival; eredetije a N. Muzeumban, a Kállay cs. lban. Közli : Tagányi K.

Next

/
Thumbnails
Contents