Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. II. (1322–1332) (Budapest, 1881.)
dicavimus perpetuo possideudas tenendas et habendas salvo tamen iure alieno de eisdem remanente. Dátum in "Wyssegrad, duodecimo die octavarum Pentliecostes predictarum, anno domini M° CCC° XX 0 nono. Függő pecséttel; eredetije az orsz. ltár kincst. oszt. N. E. A. 649. 7. dipl. ltár: 2547. Közli : Yincze Gábor. 361. 1329. jid. 1. A nagyváradi convent előtt Ivánosi István Ecseden Szatmár vármegyében lévő birtokrészét Bátori Bereczk fiainak elzálogosítja. Nos Petrus prepositus et conventus monasterii sancti Stephani prothomartiris de promontorio "Waradiensi . . significamus . . quod Stephanus íilius Thome de Iwanusi pro se et pro Ladislao fratre suo ab una parte et magistri Johannes Leukus ac Nicolaus filii Bricchii de Bathur ab altéra coram nobis personaliter constituti idem Stephanus . . est confessus, quod quia omnes possessiones ipsorum quovis nomine nuncupate in acquisicionibus quarte puellaris et rebus parapharnalibus nimia necessitate essent ponderate et oppresse et de propriis facultatibus non possent deliberare aliter nisi aliquam ex predictis possessionibus ipsorum pignori obligare oporteret, quandam particulam seu porcionem eorum in possessione Ecbed vocata in comitatu Zatbmariensi existentem scilicet medietatem ipsos iure liereditario contingentem cuius possessionis medietas eosdem filios Bricchii attingit cum. omnibus utilitatibus et pertinenciis universis a data presencium per spácium quatuor annorum pro octo marcis grossorum bohemicalium plene et integre coram nobis quamlibet marcam cum quinquaginta grossis per ipsum Stephanum plene liabitis et receptis et per eosdem filios Bricchii persolutis pignori . . obligavit coram nobis tali modo quod si in quarto anno videlicet in octavis Nativitatis beati Joliannis Baptiste predictam porcionem eorum redimere poterint bene quidem alioquin postea cum pena quatuor marcarum quandocunque redimere poterunt