Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. II. (1322–1332) (Budapest, 1881.)

eorum Pauli nominate fore asserebant ab ereccione dictarum metarum prohibuissent, nobilesviri de eodem comitatu specia­liter autem comes Johannes filius Iwan bani et Dionisius ac Onor filii Martinus tanquam iudices communi et hona volun­t.ate per eos assumti inter ipsos iudicando decrevissent ut idem magister Nicolaus dictam particulam terre mediante iuramento suo debeat et possit obtinere ; eleműm autem idem Johannes et prenominati filii sui per speciem favoris consilii ad cor redeuntes predictam particulam terre iuxta assercionem eius­dem magistri Nicolai a proximis suis et ab omnibus conmeta­neis et vicinis predicte possessionis Pauli et quampluribus nobilibus in vicinatu ibidem constitutis ad terram ville Hille predicte iuxta distincciones et metas infraseriptas pertinuisse et de iure pertinere cognovissent eundem magistrum Nicolaum secundum ordinacionem et svasionem predictorum nobilium virorum pocius magistro Nicolao pecuniam suam dare quam predictum iuramentum deponere consuluerunt imo compule­runt receptis sex marcis coram nobis in facto dicti iura­menti quod modo premisso super facto dicte particule terre deponere habebat reddidissent imo reddiderunt coram nobis expeditum et penitus absolutum et ipsum iuramentum sibi condescendit, predictam nihilominus particulam terre eidem magistro Nicolao tanquam proprium ius et possessio­nem suam remisissent . . Mete autem dictam particulam terre et possessionem eiusdem Johannis et filiorum suorum Pauli dictam separantes hoc ordine cliscurrunt, quod príma meta in­cipit ab oriente iuxta locum ubi rivulus Kazar dictus fiúit in rivum Apatipatak nominatum ab arbore piri silvestris et iuxta eandem arborem sunt due mete terree, et deinde ascendit ver­sus occidentem ad montem et ibi in sinu seu extremitate silve que est in ipso monte sub quadam arbore silicis est una meta terrea et iuxta eandem est altéra meta similiter terrea, abhinc parum versus occidentem in eadem silva eundo cadit in quan­dam viam antiquam et per eam similiter versus occidentem pergendo in eadem silva pervenit ad duas arbores quercus et sub eisdem sunt due mete terree, post hec in eadem via et silva ulterius procedendo pervenit ad locum ubi ipsam viam ad aquilonem per modum crucis transit altéra via et ibi sunt due

Next

/
Thumbnails
Contents