Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. II. (1322–1332) (Budapest, 1881.)
234. 1326. Körös, sept. 8. Mikch tótországi bán Erneulch nevű birtokot hívének Máténak adományozza. Mykch banus tocius Sclavonie . . ad universorum . . noticiam banim serie volumus pervenire, quod quia Matlieus filius Mathei fidelitatem fidelitatibus accumulare cupiens servieia gratuito in diversis nostris agendis et expedicionibus cum fervore fidelitatis nobis curavit exbibere precipue dum pro exaltacione sacre corone regie ét incremento honoris regie maiestatis pro recuperandis iuribus regalibus in Croaciam manu armata intrare voluissemus et filii Kuriaci scilicet Budizlaus Paulus et Gregorius nec non Nelepecius gener eorum notorii infideles et emuli regie maiestatis collecto exercitu nobiscum prelium liabendo nos crudeliter devicissent idem Matbeus nostro lateri adberens tam viriliter dimicavit quod nos de cuneo hostili illesum éxtraduxit et sic manus invasimus nostrorum inimicorum; igitur pro liuiusmodi serviciorum suorum meritis volentes sibi aliquo remuneracionis premio obviare quandam possessionem Erneucli vocatam inter metas Koproncha et Ryucha existentem sub metis suis prioribus et antiquis a magistris Johanne et Petro filiis Herrici notoriorum infidelium et emulorum regie maiestatis racione infidelitatis eorum in nostras manus devolutam cum omnibus suis utilitatibus et pertinenciis universis prefato Matheo filio Mathei donavimus . . Dátum in Crisio, in festő Nativitatis virginis gloriose, anno domini Millesimo trecentesimo vicesimo sexto. Eredetije a gr. Draskovics cs. lban, 12. 13.