Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. II. (1322–1332) (Budapest, 1881.)
sionum redundaret; preterea universos servos et anoillas eorum . . taliter inter se divisisse retulerunt, quod octo capita servorura vi delicet Mark, Johannes, Chortli et Beke filii Malen, item Paulus et Johannes filii Kusa ac Teke cum Andrea filio suo cessissent magistro Gregorio perennaliter possidendi, item decem et septem capita servorum et ancillarum videlicet Benedictus magnus cum tribus filiis suis scilicet Stephano Michaele et Paulo, item Boda cum uxore sua e Johanne filio suo uc duabus filiabus suis Ila et Margytli vocatis, item Else cum Johanne filio suo et duabus filiabus suis Annus et Katus nominatis, item Margytli cum Chuta filia sua, et due filie mulieris Annus videlicet Magou et Chala nominate cessissent Stephano et Kompoldo perpetuo possidendi ; castrum vero ipsorum Orozlan vocatum communiter decrevissent observandum. In cuius rei testimonium . . presentes concessimus sigilli nostri munimine roboratas, presentibus tamen Petro preposito, Nicolao lectore, Martino cantore, Johanne custode, Dominico de Wyuar, Yaltero de Borsua, Laurencio de Kemey, Petro de Zemlen, alio Petro de Zombun archidiaconis et aliis multis, anno domini M° CCC° XX 0 quinto, regnante Karolo illustri rege Hungarie, Bolezlao Strigoniensi, Ladizlao Colocensi archiepiscopis et domino nostro venerabili patre Chanadino dei gracia episcopo Agriensi existentibus. Ugyancsak az egri káptalannak 1347. dec. 18-án »magister Compoldus íilius Petri filii Compoldi de genere Aba« részére kiadott átiratából, melynek eredetije megvan az orsz. ltár kincst. oszt. N. It. A. 639. 1. dipl. ltár : 2334. Közli : Nagy Gyula.