Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. II. (1322–1332) (Budapest, 1881.)
172. ÍS26. máj. 2. Borsod vármegye alispánja és bírótársai bizonyítják, hogy Bábolnai Istvánnak Ábrányi János részérc bizonyos bírság fejében lefoglalt birtokát Kemeji Miklós mint szomszéd, kiváltotta. Nos magister Blasius comes de Borsod, item Jacobus, Sceuke, Ladizlaus et Stephanus filius Nicolai quatuor iudices nobilium de eodem comitatu damus pro memória, quod cum Jobannes filius Benedicti de Abram Stepbanum filium Oaspari de Babana in comitatu Borsod ordine iudiciario pro morte Bodur filio Vracli septem vicibus ad nostram legitime citasset presenciam terminos legitimos eidem assignando, in quibus quidem terminis idem Jobannes ut debebat cum litteris procuratoriis evidentibus capituli Agriensis pro domina consorte Jobannis filii Herrici filia eiusdem Bodur interemti semper comparuit ex una parte coram nobis, ex altéra vero idem Stepbanus nec propria in persona aliquo illorum terminorum comparuit nec aliquem transmisit pro se responsalem, utide decrevimus eundem Stepbanum contra eandem dominam et Johannem procuratorem suum esse devictum et nobis in omnibus terminis in iudicio remansisse, et cum eundem Stepbanum pro eisdem iudiciis ter citassemus ut nobis et actori satisfaceret quemadmodum ad priores sic ad istos venire neglexit, post bee autem cum nos ad porcionem possessionis eiusdem Stephani Babana vocate unacum nobilibus provincie videlicet cum Johanne filio Chepan et Emerico filio Pauli acTyboldo et cum aliis accessissemus ut pro iudiciis quibus iudici et actori cause idem Stephanus convictus fuerat predictam porcionem possessionis sue iuris ordine assignaremus existimando, magister Nicolaus dictus de Kemey propincus et commetaneus eiusdem Stephani considerando ne aliquis extraneus ad possessionem eorum adveniret et ibi collocaretur porcionem eiusdem Stephani proximi sui in predicta possessione Babana vocata triginta marcis cum equis et panno ac grossorum denariorum plenarie persolvendo redemit tam a iudice quam eciam ab áctore . . Dátum feria