Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. II. (1322–1332) (Budapest, 1881.)
6. 1322. Temesvár mart. 18. Lampert országbíró Csabankaji János fiát Sámuelt, testvérének Lászlónak gyöngyösi és egyéb birtokaira vonatkozó ellenmondási ügyében Dózsa nádor ellen az egri káptalan által megidézteti. Capitulo Agriensi magister Lampertus index curie domini regis et comes Chenadiensis . . vestre discrecioni presencium .tenore declaramus, quod magister Andreas prothonotarius magnifici viri Douse palatini cum procuratoriis litteris suis vice et nomine ipsius Dowse palatini in octavis diei Cinerum ad nostram accedens presenciam nobis quamplures litteras domini nostri regis et vestras ac nostras formám iudicii nostri continencium (így) et iudiciales demonstravit, in quibus reperimus expresse contineri, quod quia Sámuel filius Johannis filii Chabanka magistrum Petrum filium Johannis de Kwni hominem domini regis in festő beati Michaelis archangeli nunc preterito presente vestro testimonio a statucione omnium possessionariarum porcionum Ladislai fratris ipsius Samuelis in Gryungyws et aliis quibuscunque ipsum contingencium in nostras manus iudiciarias et ipsius Dowse palatini ordine iudiciario devolutarum nobis et ipsi palatino facienda non proliibendo ab eisdem porcionibus Ladislai excluserat, cum regia benignitas agnoscens quod idem Ladislaus nedűm amissionibus suarum possessionum yerum eciam sentencia capitali, ne diyina pietate annuente de medio huius seculi temporis intervallo sublatus extitisset, deberet condemnari, scribendo vestre fidelitati mediante magistro Petro filio Johannis de Kwni homine suo sub vestro testimonio universas possessiones dictum Ladislaum contingentes in duabus partibus nostris manibus iudiciariis in tercia vero ipsius Dowse palatini statuisset nullo contradictore apparente possidendas, ipsumque Samuelem contra nos et ipsum Dowsam palatinum de sue importunitatis presumcione et audacia, ut hominem domini regis non pro hibendo contradicat sed iuris ordine exigente procedentem propria presumat auctoritate excludere et potencia,