Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. II. (1322–1332) (Budapest, 1881.)
105. 1324. mart. 23. I. Károly király a hűtlen Csák fiának Jánosnak Ecseg nevű várát és több birtokait Horsundorfer TJlvengnek adományozza. Karolus . . rex . . ad universorum noticiam liarum serie volumus pervenire, quod cum Johannes filius Chaak dudum pocioribus regiis et regni nostri lionoribus de nostre maiestatis gracia esset potitus secretorum nostrorum precipuus consiliarius, tandem spiritus tenebrosus sic animum eius obcecavit quod a fide nostra familiari dolo divertens unacum Matlieo de Trinchyn notorio nostro infidele in necem nostram et lese maiestatis nostre crimen conspiravit ad instar Jude Scariothis (így) domini sui benefactoris nostram scilicet personam frivolé suggescionis precio mercatus dicto Matheo ad necandum tradere prodicionaliter apposuit, sed ecce, qualiter omnipotentis dei misericordia pro nobis evidentissime pugnat, quia nedűm infidelium et superborum collá potencie nostre pedibus subiecit sed eciam animam nostram de manibus familiaris eripuit proditoris, nam postquam idem Johannes divina sibi obsistente potencia tani execrabile facinus conceptum nequivit ponere in effectum et nobis ac mundo publicatum nullo nequicie sue velamine detegere potuit, se ad eundem Matheum latentis füge presidio recipiens eique malignitatis federe sociatus infinita dampna et personarum excidia nostris fidelibus iugiter irrogavit et postmodum in liuiusmodi infidelitate sua irrevertibiliter perseverans finivit miserabiliter vitám suam; unde nos . . eundem Johannem. . castro suo Eclieg vocato et omnibus possessionibus suis de prelatorum et baronum nostrorum consilio et consensu duximus perpetuo spoliandum, quodquidem castrum Echeg vocatum cum quatuor possessionibus circa id castrum existentibus et aliis possessionibus: Wysk, Scentliegud, Huri, Vyfalw, Dani, Parlag, Perezlen, Starcban, Keregwduar, Scemered, Alcby et Preuchen vocatis Wluingus de Horsundorph dilectus et fidelis miles noster ad nostram accedens presenciam sueque fidelitatis servicia nostre maiestati impensa rememorans et declarans a nobis sibi dari ct conferri 8*