Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. II. (1322–1332) (Budapest, 1881.)

dem de eadem possessione expulisset et omnia que sibi fu­erunt necessaria recepisset in eadem; unde nos auditis par­cium proposicionibus adiudicantes decrevimus, quod in octavis medii Quadragesime nunc venturis prefate partes contra sese instrumenta super facto dicte possessionis Kasuk coram nobis exhibere teneantur, in eisdemque octavis de facto potenciali per dictum abbatem illato discuciamus iusticia svadente. Dá­tum in Calidis Aquis nono die termini prenotati, anno domini M° CCC° XX 0 tercio. Záró pecsét nyomaival; eredetije az orsz. ltár kincst. oszt. Mon. Pos. 43. 3. dipl. ltár: 2196. Közli: Vincze Gábor. 98. 1323. A bácsi káptalan előtt Dorozlói Pál, Andrással és több bakai nemesekkel bizonyos vitás birtokrész iránt kibékül. Capitulum ecclesie Bacbiensis . . ad universorum noti­eiam . . volumus pervenire, quod cum inter Paulum de Do­rozlo ab una parte, Andreám, Bitonem, Jobannem, Petrum et Barrabam nobiles de Baka ab altéra super porcione eiusdem Pauli in eadem possessione Baka existente ac eciam racione iudiciorum, quibus iidem nobiles contra ipsum Paulum coram comite Bacbiensi convicti extiterant, litis matéria fuisset sus­citata et diucius inter ipsos ventilata, tandem licet probis viris mediantibus taliter concordaverint, quod idem Paulus porcionem suam in eadem possessione Baka existentem suo iuramento coram bomine nostro ad boc deputato rehabere de­buisset et insuper iidem nobiles quindecim marcas eidem coram nobis dare debuissent, tamen pro bono pacis et stabi­lioris firmitatis in loco sacramenti ad talem pacis devenerunt unionem, quod predicti nobiles porcionem ipsius Pauli in pre­scripta possessione existentem absque suo iuramento eidem reddidissent pacifice possidendam et insuper terciam partém porcionum suarum de eadem a parte porcionis ipsius Pauli adiacentem cum omnibus utilitatibus suis et pertinenciis ad ean­dem, videlicet piscinis, pratis et fenetis simulcum tercia parte

Next

/
Thumbnails
Contents