Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. I. (1301–1321) (Budapest, 1878.)
576. 1321. Esztergom, sept. 29. I. Károly király Karló birtokot Nyitra vármegyében Elefánti Mátyásnak adományozza. Nos Karolus dei gracia Rex Hungarie Significamus tenore presencium quibus expedit vniuersis. Quod Comes Mathias de Elefánt dilectus et fidelis noster ad nostre Serenitatis accedens presenciam et sue fidelitatis obsequia proponens et declarans, quandam possessionem Karlou vocatam in Comitatu Nitriensi existentem, asserens eam nostre collacioni de iure pertinere, a nobis sibi dari et conferri perpetuo postulavit. Nos igitur consideratis suis fidelitatibus, et seruiciorum meritis, quibus nobis meruit complacere et se vtique reddere graciosum, volentes suis fidelitatibus et seruieijs meritorys regie remuneracionis occurrere donatiuo,predictam possessionem Karlou cum omnibus vtilitatibus suis et pertinencijs vniuersis, sub antiquis metis et terminis, eo iure quo nostre collacioni pertinere dinoscitur eidem Comiti Matbie et per eum suis beredibus, beredumque suorum successoribus, dedimus donauimus et contulimus iure perpetuo et inreuocabiliter absque preiudicio iuris alieni possidendam tenendam et habendam, promittentes sibi, quod quamprimum presentes nobis fuerint reportate in formám priuilegij nostri redigi faciemus. Dátum Strigonij in festő beati Micbaelis Arcbangeli. Anno domini M° CCC° vicesimo primo. A nyitrai káptalannak 1324-ki átiratából, melynek eredetije az orsz. It. kincst. oszt. N. E. 1671. 14. Közli : Kovács N. 577. 1321. oct. 10. A váczi káptalan előtt Péter fia János és testvérei Szente nevü Nógrád vármegyei birtokukat Benedek fiainak Kachata és Makala nevü Gomör vármegyei birtokaiért elcserélik. Nos Capitulum ecclesie Wachiensis significamus tenore presencium quibus expedit vniuersis. Quod uiri nobiles Stepbanus filius Benedicti de scentbeh sicut dixit pro se et suis fratribus, Ivancba, petro et Ivan vterinis, ex vna parte, et