Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. I. (1301–1321) (Budapest, 1878.)

534. 1320. A budai káptalan előtt Miklós temesi főispán és Becsei Imre Bodpéterfólde és Perek nevű birtokok tulajdonjogára nézve kiegyeznek. Capitulum Budensis Ecclesie, Omnibus xpi fidelibus presens scriptum inspecturis, salutem in domino sempiternam, Ad vniuersorum noticiam tam presencium quam futurorum, harum serie volumus peruenire, Quod nobilis vir magister Ni­colaus Comes Tymisiensis, et magister Nicolaus dictus Lepes fráter eiusdem ab uua parte, Comes Emiricus de Bechey maior plaustrorum domini nostri Regis, ab altéra, coram no­bis personaliter constituti concorditer sunt confessi. Quod in causa, quam super terris et possessionibus Butpeturfewlde et perek quondam petri fily Ynok et Mathei dicti Bwdy simili­ter perek uocatarum, racione commetaneitatis. coram domino Rege mouebant, per arbitrium proborum virorum propter bo­num pacis tale concambium seu permutacionem inter se or­dinassent, quod Idem magister Nicolaus, de predicta terra petri fily Inok titulo aquisicionis habita, sicut in litteris pri­uilegialibus domini nostri Regis uidimus contineri, quandam porcionem nouis metis separatam, a parte septentrionis in uicinitate terre filij Barrabe nominate adiacentem, cum ma­gistro nicolao dicto Lepes fratre suo predicto dedissent et tradiclissent, Comiti Emerico supradicto heredum in beredes perpetuo possidendam, et habendam. In cuius quidem terre concambium seu permutacionem, Idem comes Emericus, quas­dam terras suas Perek seu Botpeturfewlde uocatam, et aliam terram similiter perek Mathei dicti Budy noncupatam, empcio­nis titulo comparatas, sicut in litteris nostris, et conuentus Cruciferorum Ecclesie sancte Trinitatis de qualidis (így) aquis ; plenius reperimus, sub eisdem metis et terminis, sub qui­bus habuit, emit, et possedit, usquemodo , dedisset tra^ didisset et contulisset, magistris Nicolao Comiti Tymisiensi, et alteri Nicolao dicto Lepes, similiter perpetuo tenendas, et habendas in filios filiorum eorumdem. Assumpmentes niclii­lominus, partes predicte, se uicissitudiue mutua, ab omnibus

Next

/
Thumbnails
Contents