Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. I. (1301–1321) (Budapest, 1878.)

harum serie volumus peruenire. Quod magister Symon filius Mychaelis Comes de Sumlou et de Karasou dilectus et fi.de­lis noster, ad nostre maiestatis accedens presenciam, et sue fidelitatis seruicia ah olym magne diligencie studio nobis im­pensa, rememorans et exponens, quasdam villás seu posses­siones sicut dixit sibi Jure hereditario attinentes Nogsoyou Pozpus, Barla Serleng Symonteluke Yarhe... Radla Hermante­leke Jordanfolua Sebus Grreseph Solmus SarpatakaSarumberg, pinar Knezeg, vnkateluke kurtuelkopu Nogfilpus Kysebfilpus Zentushaza Haraztus etBartaleusvyfolua vocatas, sibi pro suis fidelibus seruicijs reddi et restitui a nobis humiliter suppli­cando postulauit. Nos igitur secundum quod Regie magnitudi­nis expostulat et requirit officium, vt vniuscuiusque merita ani­mo meciatur pietatis, et hys quos opera sue uirtutis Regali re­muneracione efficiunt dignos grata debent reddere premia me­ritorum propositis peticionibus ipsius magistri Symonis diligen­ter auditis Reuocatisque in memóriám fidelitatum obsequijs eiusdem que idem, continuis locis et temporibus nostro iugiter lateri adherendo, filios suos conpedibus mancipatos et possesio­nes ac bona ipsius, manibus Mathei de Trinchinio, nostri et to­cius Regni nostri inficlelis desolacioni reliuquendo, et personam eius dubijs fortune casibus pro constancia fidelitatis nobis et sacre Corone Regie obseruanda submittendo, multipliarie multisque módis meruit complacere, et se reddere graciosum ita quod ipsius seruicijs fidelibus, noster Regius animus pre ceteris mitissime conquieuit, volentes buiusmodi fidelitatibus et seruicijs specialibus eiusdem Regio occurrere cum fauore, pre­memoratas villás seu possessiones cum omnibus earum atti­nencijs et vtilitatibus vniuersis, sub antiquis metis et terminis eo Jure quo ad ipsum Magistrum Symonem pertinere dino­scuntur, eidem et per eum suis beredibus beredumque suorum successoribus, sine preiudicio Juris alieni, reddidimus et resti­tuimus possidendas tenendas et habendas, Jure perpetuo paci­fice et quiete. In cuius rei memóriám perpetuamque firmitatem presentes concessimus litteras nostras priuilegiales duplicis sigilli nostri munimine roboratas. Dátum per manus discreti viri magistri Johannis Albensis ecclesie prepositi aule nostre vicecancellarij et archidiaconi de Kukulleu, dilecti et fidelis

Next

/
Thumbnails
Contents