Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. I. (1301–1321) (Budapest, 1878.)

clomino tam debitas quam deuotas, nouerit vestra Serenitas litteras vestre mayestatis recepisse per liee uerba. Karulus dei gracia ítex Hungarie fidelibus suis Capitulo ecclesie Ty­tuliensis salutem et gráciám, nouerit vestra fidelitas, quod ma­gister matbeus filius Stepbani fidelis noster ad nostram acce­deus presenciam et suas fidelitates nobis proponens et decla­rans quandam terram Cbernelfeldi uocatam in Comitatu Syr­miensi existentem sicut dixit nostre collacioni pertinentem pro suis fidelibus seruicys sibi dari a nobis postulauit sed quia de qualitate et quantitate eiusdem terre nobis veritas non con­stabat et utrum nostre collacioni pertineat nec ne fidelitati vestre precipientes mandamus quatenus receptis presentibus vestrum mittatis bominem pro testimonio fidedignum coram quo, Leustacbius de Dauti homo noster conuocatis commeta­neis et vicinys reambulet prefatam possessionem iuxta veteres metas et antiquas et statuat dicto magistro Matheo si non fuerit contradictum, contradictores autem si qui fuerint ad nostram citet presenciam ad terminum competentem post bee autem diem citacionis terminum assignatum ac nomina citato­rum cum cursibus metarum et tocius facti seriem nobis fide­liter reseribatis Dátum in Zurduk die Sabbati proximo ante dominicam Reminiscere Anno domini M° CCC° decimo nono. Nos igitur preceptis vestre maguitudinis obedire cupientes ut tenemur cum predicto liomine vestro vnum ex nobis Johan­nem videlicet decanum socium et concanonicum nostrum pro testimonio transmisimus ad premissa fideliter exequenda Qui quidem homo noster cum eodem homine vestre Celsitudinis ad nos reuersus nobis dixit, quod in Ipsius presencia Idem homo vester accedendo ad faciem terre Cbernelfolde uocata eam conuocatis commetaneis et vicinis preter Emericum filium pauli de Scekul qui uocatus semel et secundo venire non cu­rasset reambulando et diligenter inquirendo invenisset vestre collacioni pertinere, et sic nullo contradictorio existente sta­tuisset et assignasset predicto magistro Matheo filio Stepbani perpetuo possidendam, et quia propter antiquitatem temporis de specialibus cursibus metarum meram ueritatem indagare nequiuisse se referebant, ob hoc eiusdem terre metas particu­lares per singula circumscribere et presentibus obmisimus

Next

/
Thumbnails
Contents