Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. I. (1301–1321) (Budapest, 1878.)

449. 1319. jan. 21. A pozsonyi káptalan előtt Olyyai Péter fiai tár­noki birtokukon szolgájuknak egy curiát adományoznak. Vniuersis xpi fidelibus presentes literas inspecturis, Ca­pitulum ecclesie posoniensis salutem in domino sempiternam, ad vniuersorum noticiam tenore presencium volumus perue­nire. Quod constitutus personaliter coram nobis, foko fdius Comitis petri de Ogya, pro se, et pro Andicli fratre sue est con­fessus oraculo uiue uocis, quod quia Jacobus filius Bwzka ser­uiens ipsorum qui presencialiter aderat, comiti petro patri ipsorum antedicto a longo tempore et ipsis post mortem dicti patris ipsorum a primeuo etatis ipsorum tempore, studuerit multipliciter et indesse (így) fideliter famulari, uolentes ipsi eidem Jacobo, iuxta exigenciam suorum meritorum respon­dere, et eadem fouere dileccione et tenere ob respectum suo­rum meritorum sicut páter ipsorum fouit et tenuit, quen­dam situm seu locum Curie in medio cuiusdam stagni Kyusaztold nuncupati existentem, ipsos bereditarie contin­gentem et sexaginta iugera terrarum arabilium, circa situm eiusdem Curie, a parte orientali in una longitudine et latitu­dine, de terris uille ipsorum Tarnuk nuncupate certis distinc­cionibus distincta sita et locata cum omnibus utilitatibus suis, prout Comes petrus páter ipsorum predicto Jacobo, dare uel donare deliberans decreuerat, dederunt donauerunt et tradi­derunt coram nobis eidem Jacobo et per eum suis beredibus beredumque suorum successoribus iure perpetuo ireuocabiliter possidendum babendum et tenendum. Obliganclo se, quod qui­cunque processu temporum eundem Jacobum aut suos succes­sores racione supradicte donacionis uellent forsitan molestare, extunc Idem foko cum andicli fratre suo tenetur expedire pro­prijs laboribus et expensis. In cuius rei testimonium presen­tes concessimus litteras sigilli nostri munimine roborando . Dátum in festő beate Agnetis virginis. Anno domini M° CCC° decimo Nono. A pecsét zöld, sárga és piros színű félselyem sodraton függ, fönt metszett betűk; eredetije két példányban az orsz. Ivt. kincst. oszt­Mon. Posonien. 15. 2. Közli : Kovács N.

Next

/
Thumbnails
Contents