Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. I. (1301–1321) (Budapest, 1878.)

Acl vniuersorum noticiam tenore presencium volumus perue­nire quod domina Elisabetb filia Pauli fily Chetk de karcba, relicta Nicolai, fily Symonis, de Zaz, ab una parte, Petro filio dominici de eadem uilla Zaz, pro se, et pro Georgio, filio Eab et Paulo filio Zolád, cognatis suis, sicut dixit, ab altéra coram nobis personaliter constitutis, sunt confessi oraculo uiue uocis quod licet mota fuisset matéria quescionis inter ipsos, super dote, et rebus parafarnalibus dicte domine Elysabetb, relicte Nycolai fily Symonis antedicti cognatis Petri, Georgy, et Pauli predictorum et sic inter se, sine strepitu iudicij, fuissent al­tercati, ad ultimum tamen mediantibus probis viris propter bonum pacis, in talem pacis vnionem deuenissent, quod eadem domina Elisabetb, racione dotis sue, et rerum parafarnalium suarum, quadraginta pensas denariorum Wiennensium, a Petro Georgio et Paulo predictis plene recepisset, et integre, et sic eosdem Petrum, Georgium, et Paulum, racione supradicte dotis et rerum parafarnalium reddidit liberos et omnino expe­ditos. Obligando se, quod quicunque processu temporum, eosdem Petrum, Georgium, et Paulum, aut filios filiorum suo­rum racione sepe dicte dotis, et rerum parafarnalium, uellent forsitan molestare, extunc eadem domina Elisabetb teneretur expedire proprys laboribus et expensis. In cuius rei testimo­nium presentes concessimus litteras sigilli nostri munimine roboratas. Dátum dominica proxima ante festum beati Vr­bani pape. Anno domini M° CCC° decimo Octauo. Sárga és violaszínű selyem zsinóron függő pecséttel, fönt metszett betűkkel ; eredetije a pozsonyi kápt. lban. 14. 17. 38. 422. 1318. Középnémeti, máj. 23. Beke abaúji alispán és bírótársai bizonyítják, hogy Serefii özvegye a ruszkai nemesektől hitbére fejében nyert semsei birtokrészbe beiktattatott. Nos magister Beke Curialis Comes et quatuor Judices nobilium de Wiuyar damus pro memória quod cum Isepb filius Benedicti Mogy et Bycbke fily Etened et keucbke filius Elye nobiles de Ruzka domine relicte Serfeli et pro dote et pro

Next

/
Thumbnails
Contents