Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. I. (1301–1321) (Budapest, 1878.)

403. 1317. Temesvár, dec. 20. I. Károly király a Oarai István fiai között fónforgott viszálkodást kiegyenlíti. Nos karolus dei gracia Rex Hungarie significamus te­nore presencium quibus expedit vniuersis, quod cum inter magistrum Paulum dictum Kozol, et Jobannem dictum Bu­tus filios magistri Stepbani de Grara, super facto possessio­num et aliarum causarum articulis disscensionis et controuer­sionis matéria fuisset suscitata, tandem ipsos in nostri pre­sencia speciali constitutos, volentes inter eos fraternalic dile­ccionis vnionem babere et seruari taliter duximus pacificandos quod idem magister Paulus vniuersas offensas et iniurias, sibi per Jobannem fratrem suum illatas, in quibus eundem ordine iudiciario in presencia Judicis Curie nostre pene conuicerat, ad nostram peticionem relaxauit et remisit, predictus autem ma­gister Jobannes, Jurans ad manus nostras, assumpsit vt de cetero, contra eundem magistrum Paulum, et magistrum An­dreám fratrem eorum nullius aduersitatis seu controversie mo­uebit quescionem sed cum eisdem in tranquilitate pacis et fraternalis dileccionis vnione permanebit. ObliganS se quod quandocunque buiusmodi nostre ordinaciouis federa violaue­rit, et contra eosdem indebite processerit, et super boc nobis veritas constiterit, eundem conpede salicea babea­mus incipandi potestatem. Si autem ydem magistri Paulus et Andreas, prefato magistro Jobanni debitum frater­nitatis non obseruarent. uel ipsum indebite molestarent, uel in suis Juribus perturbarent, nos ipsi magistro Jobanni ex parte eorumdem, scita buius rei veritate, omnimode iusticie complementum faciemus. Dátum in Temuswar, in vigilia beati Tbome apostoli. Anno domini Millesimo CCC° decimo septimo. I. Károly királynak 1329-ki átiratából, melynek eredetije az orsz. ltár. kincst, oszt. N. R. 1506. 11. Közli: Nagy Gyula.

Next

/
Thumbnails
Contents