Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. I. (1301–1321) (Budapest, 1878.)
magistratum nostrorum Tauarnicorum prius poterimus ei assignare seu donare. Ceterum quod post reuersum hominem nostrum a domino nostro Rege si nobis rex attribuerit vnam uillam prout nostrum liominem (így) assumpsimus dare magistro Micbaeli prelibato, dátum in sabbato proximo ante octauas pentecostes Anno domini. M° CCC 0 XVII 0. Hátlapján ép pecséttel; eredetije a N. Muzeum könyvtárában, a Kállay cs. lban. Közli : Csontosi J. 387. 1317. Temesvár, máj. 31.1. Károly király Egyed fiainak Ivánnak és Simonnak hü szolgálatait a Szabolcs vármegyei Zoch nevű földtérrel és Spánthoua nevű láppal jutalmazza meg. Nos Karolus Dei gracia Rex Hungarie memorie commendantes significamus quibus expedit vniuersis presencium per tenorem. Quod nobiles viri, magistri Iwan et Simon filij Egidij, ad nostram accedentes presenciam, et ipsorum fidelitatis seruicia, nobis multipliciter impensa, exponentes et declarantes, quandam terram, Zoch uocatam in comitatu Zabocb existentem, asserentes ipsam esse terram castrensem ad Zaboch pertinentem, et ex eo nostre collacioni deuolutam, pro fidelibus seruicijs ipsorum, sibi dari et conferri postularunt. Vnde nos qui éx officio suscepti regiminis, singulorum nobis obsequencium merita, diligenter pensare et pensata digna retribucione fouere, eorumque affectus, ad effectum perducere debemus et tenemur, Considerantes íidelitates fideliumque seruiciorum merita, que nobis in diuersis nostris negocys et expedicionibus, sumpme fidelitatis cum affectu et specialiter in eo quod cum diebus preteritis, contra Kopoz et Beke filios Tbome, nostros emulos et infideles se fortune casibus pro nostri honoris incremento, exponentes et viriliter dimicanclo, cum effusione sanguinis eorumdem exhibuerunt et impenderunt, per que se nobis fecerunt graciosos et acceptos volentes pro fidelibus seruicijs ipsorum et sanguinis effusione regio occurrere cum fauore, predictam terram Zoch cum stagno Spanthoua uocato, ac omnibus vtilitatibus suis et pertinencijs