Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. I. (1301–1321) (Budapest, 1878.)

presentibus testimonio abbatis et conuentus de Clusmonustra. Item Lorando filio Ortalphi Jula fratre eiusdem, et Jobanne filio Martini iudicibus nobilium de Dabaka, bominibus nostris illac adboc adductis, in tres partes Equales metis et signis, presentibus infra scriptis, ab in uicem separando , diuisissent , quarum due partes, a parte orientali existentes, cum vniuersis vtilitatibus et pertinencijs suis, eidem Jobanni filio Tbormach et suis beredibus iure perpetuo cessissent, possidende et haben­de, residua vero tercia parte, a plaga occidentali existente, si­militer cum vtilitatibus suis et attinencijs eisdem filijs Emuch et Jacobo ac ipsorum heredibus perpetuo et irreuocabiliter pos­sidenda et habenda remanente, Mete autem et limites quibus ipse partes ab inuicem separantur quas presentibus ipsis testi­monio et liominibus nostris erexerunt, prout dicte partes co­ram nobis recitarunt, hoc ordine distinguntur; quod primo incipit a parte occidentali, supra tres metas magnas antiquas et capitales, quarum vna separat a villa Scekakna vocata, alia a Buzias et tercia est meta eorumdem. Inde egreditur versus orientem directe et venit ad vnam metam terream, in quodam Berch existentem. ab hinc directe descendit et iungit simili­ter vnam metam in quodam monticulo situatam, vnde descen­dendo ad eandem plagam venit ad vnam metam in terris ara­bilibus existentem, et adbuc directe descendit et peruenit ad vnum fontem, secus quem sunt due mete, vna antiqua et alia noua, et in eodem potak percurrendo iungit alias cluas metas in fine ville existentes. Inde reflectitur versus meridiem et in medio ville iungit vnam metam, et de meta ad metam in me­dio ville percurrendo iungit tres metas, et ad huc eundo, ad eandem plagam venit ad vnam metam, que est ante domum sacerdotis. Inde ascendit ad collem et venit ad vnam metam iuxta uiam existentem. Vnde ascendit in eodem colle et venit ad vnam metam circa arbores positam. Et adbuc aseendendo in cacumine ipsius collis peruenit ad tres metas capitales, qua­rum vna Licashathar nominatur, que separat a terra pulun et ibi terminatur. preterea obligarunt se partes predicte, quod nullo unquarn temporis curriculo prefatam diuisionem aliqua ipsarum posset uel deberet irritare, aut reuocare, si uero me­moratus Comes Nycolaus Wos pro quo dictus Jobannes et

Next

/
Thumbnails
Contents