Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. I. (1301–1321) (Budapest, 1878.)
omnibus vtilitatibus et pertinencijs suis, ut precio ipsius possessionis, patrem eorum redimere valeant de morte prenotata, pro quinquaginta et quinque marcis, prescripto Gregorio Bano, et suis filijs confessi sunt vendidisse, in filios filiorum perpetuo possidendam. Sicut eciam, ipsam vendicionem in prefati domini palatini presencia, confessam fuisse, nobis est per eosdem recitatum, prout in predictis litteris, dicti domini palatini, ipsius uendicionis, et empcionis series, nobis patuit euidenter. De quibus quidem quinquaginta et quinque marcis, idem Gregorius Banus, et filij sui antedicti, parti (így) in denarijs, et parti in estimacione condigna, petro filio Gregorij, et sororibus suis prenotatis satisfecerunt acl plénum, coram nobis. Condicionis tali vinculo interposito, quod si processu temporis, aliquis ex filijs vei filiabus Gregorij filij Scemteu, antedictis, uel filijs filiorum. aut filiarum eiusdem, et eorum successoribus, contra Gregorium Banum memoratum, uel filios eiusdem, filiorumque successores, Item Bakó, Eliam et Thomam, filios Comitis Thome filij Myrksuper predicta possessione Ryuavocata, coram quocumque Judice aliquem processum, aliquam quescionem, litem uel accionem, excitare, mouere, uel suscitare, attemptaret. eadem sentencia capitali, qua Gregorius prelibatus, fűit condempnatus, ante litis ingressum condempnandus uinceretur. Adiecerunt eciam, quod omnes littere, priuilegia, et instrumenta, si quas, uel que, haberent predicti filij Gregory, et filie super predicta possessione Ryua uocata, pro ipsis faciencia, quas uel que, nequiciose, aut fraudulenter reseruassent, casse de cetero haberentur et inanes, et quanclocunque per ipsos exhibite fuerint, uiribus careant firmitatis, quedam eciam priuilegia, Capitulorum Bachiensis, et de kw ecclesiarum, quantum ad possessionem Ryua vocatam, facere dignoscuntur, eedem partes cassanda dixerunt et penitus deneruanda. Sed quantum ad alias possesiones, uigorem habere permiserunt firmitatis, sicut prius. In cuius rei testimonium, roborque perpetue firmitatis, nostras concessimus litteras priuilegiales, sigilli nostri munimine robaratas, alfabeto intercisas, dátum in octauis beate Margarete Virginis Anno Domini. M° CCC° decimo quarto, discretis viris magistris, wyda preposito, Demetrio Cantore, Johanne Custode, paulo, andrea et Johanne