Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. I. (1301–1321) (Budapest, 1878.)

298. 1313. A vasvári káptalan előtt Káldi Paris fiai Gely Jakab fiaival, Káld, Gely és Herén birtokokon megosztoznak. Nos capitulum ecclesie sancti Mickaelis de Castroferreo. Notum facimus tenore presencium universis quod magistri Emericus et Egidius filij paridis ab una parte, Nicolaus filius Jacobi de Gely pro se et pro Lukacbio filio Laurencii et Jo­banne filio Stepbani ab altéra coram nobis personaliter con­stituti possessiones suas bereditarias videlicet Kaid, Gely et Heryn vocatas cum omnibus utilitatibus suis et pertinencijs vniversis sicut usque modo possederunt fore diuisas in duas partes equalance taliter recitarunt, quod dimidietates posses­sionum Kaid et Gely vocatarum parte meridionali ex parte sessionis sue cesserunt et remanserunt Nicolao et fratribus suis antedictis, alijs uero dimidietatibus earumdem possessio­num ab aquilone Emerico et Egidio similiter ex parte sessionum suarum ex parte (így) remanentibus et cedentibus iure perpe­tuo possidendis dimidietas vero possessionis Heryn uocate a parte aquilonis cessit Nicolao et fratribus suis prenotatis, al­téra dimidietate eiusdem possessionis a parte meridionali Eme­rico et Egidio prescriptis remanente et cedente que dimidie­tates ipsorum Emericy et Egidij magistrorum in possessioni­bus premissis simul cum porcione Mike cesserunt possidende. Hoc adiecto quod si lapsu temporis parcium aliqua super di­uisionibus possessionum predictarum inter partes in inposici­onibus seu ereccionibus metarum iniuriam seu digescionem con­tra partém alteram facere voluerit pars iniuriam paciens ad nos ueniendo et coram vno ex nobis illuc transmisso diuident similiter in duas partes equalance et si que parcium in diuisi­one coram eodem bomine nostro facienda contumax seu rebel­lis exstiterit ante litis ingressum sine strepitu iudicij in triginta marcis convincetur. Non boc eciam pretermisso, quod si pro­cessu temporis dicte partes racione dictarum possessionum per quempiam inpeterentur in alterutrum se tenentur defensare et iuvarc proprijs laboribus et expensis, et sique parcium remis-

Next

/
Thumbnails
Contents