Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. I. (1301–1321) (Budapest, 1878.)
Comes Dániel et Salomon fráter suus, ac antecessores sui tenuerunt et possederunt al) antiquo, dederunt tradiderunt et statuerunt dicto Ladizlao Woyuode et per ipsum eius heredibus modo simili iure perpetuo et irreuocabiliter possidendam tenendam pacifice et habendam. Assumentes et obligantes se ydem Ladizlaus Woyuoda et ComesDaniel ac Nicolaus pro se filijs et fratribus suis. Vt quicunque dictas terras Gregorfaya et Vereseghaz per ipsum Ladizlaum Woyuodam ipsis Comiti Danieli et Nicolao ac eorum heredibus datas et assignatas et econuerso ipsam terram Scepmezeu per ipsos Comitem Danielem et Salomonem fratrem suum ac filios eorundem ipsi Ladizlao Woyuode assignatam atque datam per concambium processu temporum inpediret, pars alia teneretur proprijs laboribus et expensis partém inpeditam per omnia expedire, et in pacifica possessione dictarum terrarum indefesse conseruare. Item partes assumpserunt et obligauerunt se priuilegia seu instrumenta sua quibus mediantibus predictas terras habuerunt et possederunt mutuo sibi inuicem reddere et restituere ad seruandum uel ad cassandum. Tali obligacione interiecta, quod si qua pars priuilegia seu instrumenta sua parti alteri non restitueret, quandocunque et vbicunque coram quouis Judice per aliquam partém ad inpetendum partém alteram exponerentur, cassa essent et inania et uiribus carerent et nullius prorsus existerent firmitatis, sicut partes ad hoc uoluntarie coram nobis se obligarunt. Vt igitur predicte permutaciones terrarum supradictarum coram nobis facte robur optineant perpetue firmitatis, nec tractu temporis per quempiam possint inmutari aut in irritum reuocari ad instanciam et peticionem vtriusque partis litteras nostras presentes concessimus sigilli nostri munimine roboratas, dátum tercia feria proxima post festum ascensionis domini. Anno eiusdem M° CCC° Tredecimo. Gregorio preposito, Tlioma cantore Yincencio custode. Benedicto plebano de Cluswar decano ecclesie existentibus. Ép függő pecséttel; eredetije az orsz. ltv. kincst. oszt. Transilv. 12. 9. Vesd össze : Fejér i. m. VIII. 1. 497. Közli: Óvái-y L.